1. Cum in maximis periculis huius urbis atque imperi,
gravissimo atque acerbissimo rei publicae casu, socio atque
adiutore consiliorum periculorumque meorum L. Flacco,
caedem a vobis, coniugibus, liberis vestris, vastitatem
a templis, delubris, urbe, Italia depellebam, sperabam,
iudices, honoris potius L. Flacci me adiutorem futurum
quam miseriarum deprecatorem. quod enim esset praemium
dignitatis quod populus Romanus, cum huius maioribus
semper detulisset, huic denegaret, cum L. Flaccus
veterem Valeriae gentis in liberanda patria laudem prope
quingentesimo anno rei publicae rettulisset?
[2]
sed si forte
aliquando aut benefici huius obtrectator aut virtutis hostis
aut laudis invidus exstitisset, existimabam L. Flacco multitudinis
potius imperitae, nullo tamen cum periculo, quam
sapientissimorum et lectissimorum virorum iudicium esse
subeundum. etenim quibus auctoribus et defensoribus
omnium tum salus esset non civium solum verum etiam
gentium defensa ac retenta, neminem umquam putavi per
eos ipsos periculum huius fortunis atque insidias creaturum.
quod si esset aliquando futurum ut aliquis de L. Flacci
pernicie cogitaret, numquam tamen existimavi, iudices,
D. Laelium, optimi viri filium, optima ipsum spe praeditum
summae dignitatis, eam suscepturum accusationem quae
sceleratorum civium potius odio et furori quam ipsius
virtuti atque institutae adulescentiae conveniret. etenim
cum a clarissimis viris iustissimas inimicitias saepe cum
bene meritis civibus depositas esse vidissem, non sum
arbitratus quemquam amicum rei publicae, postea quam
L. Flacci amor in patriam perspectus esset, novas huic
inimicitias nulla accepta iniuria denuntiaturum.
[3]
sed
quoniam, iudices, multa nos et in nostris rebus et in re
publica fefellerunt, ferimus ea quae sunt ferenda; tantum
a vobis petimus ut omnia rei publicae subsidia, totum
statum civitatis, omnem memoriam temporum praeteritorum,
salutem praesentium, spem reliquorum in vestra
potestate, in vestris sententiis, in hoc uno iudicio positam
esse et defixam putetis. si umquam res publica consilium,
gravitatem, sapientiam, providentiam iudicum imploravit,
hoc, hoc inquam, tempore implorat.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.