1.
quae res in civitate duae plurimum possunt, eae contra
nos ambae faciunt in hoc tempore, summa gratia et
eloquentia; quarum alteram, C. Aquili, vereor, alteram metuo.
eloquentia Q. Hortensi ne me in dicendo impediat, non
nihil commoveor, gratia Sex. Naevi ne P. Quinctio noceat,
id vero non mediocriter pertimesco.
[2]
neque hoc tanto
opere querendum videretur, haec summa in illis esse, si
in nobis essent saltem mediocria; verum ita se res habet,
ut ego, qui neque usu satis et ingenio parum possum, cum
patrono disertissimo comparer, P. Quinctius, cui tenues
opes, nullae facultates, exiguae amicorum copiae sunt, cum
adversario gratiosissimo contendat.
[3]
illud quoque nobis
accedit incommodum, quod M. Iunius, qui hanc causam
aliquotiens apud te egit, homo et in aliis causis exercitatus
et in hac multum ac saepe versatus, hoc tempore abest
nova legatione impeditus, et ad me ventum est qui, ut
summa haberem cetera, temporis quidem certe vix satis
habui ut rem tantam, tot controversiis implicatam, possem
cognoscere.
[4]
ita quod mihi consuevit in ceteris causis esse
adiumento, id quoque in hac causa deficit. nam, quod
ingenio minus possum, subsidium mihi diligentia
comparavi; quae quanta sit, nisi tempus et spatium datum sit,
intellegi non potest. quae quo plura sunt, C. Aquili, eo
te et hos qui tibi in consilio sunt meliore mente nostra
verba audire oportebit, ut multis incommodis veritas
debilitata tandem aequitate talium virorum recreetur.
[5]
quod si
tu iudex nullo praesidio fuisse videbere contra vim et
gratiam solitudini atque inopiae, si apud hoc consilium
ex opibus, non ex veritate causa pendetur, profecto nihil
est iam sanctum atque sincerum in civitate, nihil est quod
humilitatem cuiusquam gravitas et virtus iudicis consoletur.
certe aut apud te et hos qui tibi adsunt veritas valebit,
aut ex hoc loco repulsa vi et gratia locum ubi consistat
reperire non poterit.