Pyrgopolynices
Curate ut splendor meo sit clupeo clarior
quam solis radii esse olim quom sudumst solent,
ut, ubi usus veniat, contra conserta manu
praestringat oculorum aciem in ácie hostibus.
5nam ego hanc machaeram mihi consolari volo,
ne lamentetur neve animum despondeat,
quia se iam pridem feriatam gestitem,
quae misera gestit † et fratrem facere ex hostibus.
sed ubi Artotrogus hic est?
Artotrogvs
Stat propter virum
10fortem atque fortunatum et forma regia;
tum bellatorem — Mars haud ausit dicere
neque aequiperare suas virtutes ad tuas.
Pyrg.
Quemne ego servavi in campis Curculioniis,
ubi Bumbomachides Clutomistaridysarchides
15erat imperator summus, Neptuni nepos?
Art.
Memini. nempe illum dicis cum armis aureis,
cuius tú legiones difflavisti spiritu,
quasi ventus folia aut paniculum tectorium.
Pyrg.
Istuc quidem edepol nihil est.
Art.
Nihil hercle hoc quidemst
20praeut alia dicam — quae tu numquam feceris.
periuriorem hoc hominem si quis viderit
aut gloriarum pleniorem quam illic est,
me sibi habeto, ego me mancupio dabo;
nisi unum, epityrum estur insanum bene.
Art.
Eccum. edepol vel elephanto in India,
quo pacto ei pugno praefregisti bracchium.
Art.
Illud dicere volui, femur.
Art.
Pol si quidem
conisus esses, per corium, per viscera
30perque os elephanti transmineret bracchium.
Art.
Ne hercle operae pretium quidemst
mihi te narrare tuas qui virtutes sciam.
venter creat omnis hasce aerumnas: auribus
peraurienda sunt, ne dentes dentiant,
35et adsentandumst quidquid hic mentibitur.
Art.
Ehem, scío iam quid vis dicere.
factum hercle est, memini fieri.
Art.
Tabellas vis rogare? habeo, et stilum.
Pyrg.
Facete advortis tuom animum ad animum meum.
Art.
40Novisse mores tuos me meditate decet
curamque adhibere, ut praeolat mihi quod tu velis.
Art.
Memini: centum in Cilicia
et quinquaginta, centum in Scytholatronia,
triginta Sardos, sexaginta Macedones
45† sunt homines quos tu occidisti uno die.
Pyrg.
Quanta istaec hominum summast?
Pyrg.
Tantum esse oportet. recte rationem tenes.
Art.
At nullos habeo scriptos: sic memini tamen.
Pyrg.
Edepol memoria es optuma.
Pyrg.
50Dum tale facies quale adhuc, assiduo edes,
communicabo semper te mensa mea.
Art.
Quid ín Cappadocia, ubi tu quingentos simul,
ni hebes machaera foret, uno ictu occideras?
Pyrg.
At peditastelli quia erant, sivi viverent.
Art.
55Quid tibi ego dicam, quód omnes mortales sciunt,
Pyrgopolynicem te unum in terra vivere
virtute et forma et factis invictissumum?
amant ted omnes mulieres, neque iniuria,
qui sis tam pulcher; vel illae quae here pallio
60me reprehenderunt.
Art.
Rogitabant: ‘hicine Achilles est?’ inquit mihi.
‘immo eius frater’ inquam ‘est’. ibi illarum altera
‘ergo mecastor pulcher est’ inquit mihi
“et liberalis. vide caesaries quam decet.
65ne illae sunt fortunatae quae cum isto cubant.”
Art.
Quaen me ambae obsecraverint,
ut te hodie quasi pompam illa praeterducerem?
Pyrg.
Nimiast miseria nimis pulchrum esse hominem.
Art.
Immo itast.
molestaé sunt: orant, ambiunt, exobsecrant
70videre ut liceat, ad sese arcessi iubent,
ut tuo non liceat dare operam negotio.
Pyrg.
Videtur tempus esse, ut eamus ad forum,
ut in tabellis quos consignavi hic heri
latrones, ibus denumerem stipendium.
75nam rex Seleucus me opere oravit maxumo,
ut sibi latrones cogerem et conscriberem.
regi hunc diem mihi operam decretumst dare.
Pyrg.
Sequimini, satellites. —