14. (A. D. 397 Epistula XLII) Dominis Laudabilibus In Christo Sanctissimis Fratribus Paulino et Therasiae Augustinus In Domino salutem
Num etiam hoc sperari aut expectari posset, ut [p. 110] per fratrem Severum rescripta flagitaremus tam diu tam ardentibus nobis a vestra caritate non reddita? Quid est, qui duas aestates easdemque in Africa sitire cogamur? Quid amplius dicam? O qui res vestras cotidie donatis, debitum reddite. An forte, quod adversus daemonicolas te scribere audieram atque id opus vehementer desiderare me ostenderam, volens perficere ac mittere tanto tempore ad nos epistulas distulisti? Utinam saltem tam opima mensa iam annosum ab stilo tuo ieiunium meum tandem accipias! Quae si nondum parata est, non desinemus conqueri, si nos, dum illud perficis, non interim reficis. Salutate fratres, maxime Romanum et Agilem. Hinc, qui nobiscum sunt, vos salutant et parum nobiscum irascuntur, si parum diligunt.