previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


VII

[7arg] Verba haec ex Atinia lege: “quod subruptum erit, eius rei aeterna auctoritas esto,” P. Nigidio et Q. Scaevolae visa esse non minus de praeterito furto quam de futuro cavisse.


LEGIS veteris Atiniae verba sunt: “Quod subruptum erit, eius rei aeterna auctoritas esto.” [2] Quis aliud putet in hisce verbis quam de tempore tantum futuro legem loqui? [3] Sed Q. Scaevola patrem suum et Brutum et Manilium, viros adprime doctos, quaesisse ait dubitasseque utrumne in post facta modo furta lex valeret an etiam in ante facta; quoniamsubruptum eritutrumque tempus videretur ostendere, tam praeteritum quam futurum.

[4] Itaque P. Nigidius, civitatis Romanae doctissimus, super dubitatione hac eorum scripsit in tertio vicesimo Grammaticorum Commentariorum. Atque ipse quoque idem putat, incertam esse temporis demonstrationem, [5] sed anguste perquam et obscure disserit, ut signa rerum ponere videas ad subsidium magis memoriae suae quam ad legentium disciplinam. [6] Videbatur tamen hoc dicere, suum verbum etestesse eterit”; quando per sese ponuntur, habent atque retinent tempus suum, cum vero praeterito iunguntur, vim temporis sui amittunt et in praeteritum contendunt. [7] Cum enim dico: “in campo estetin comitio est,” tempus instans significo; item cum dico [p. 228]in campo erit,” tempus futurum demonstro; at cum dico: “factum est,” “scriptum est,” “subruptum est,” quamquamestverbum temporis est praesentis, confunditur tamen cum praeterito et praesens esse desinit.

[8] “Sic igitur,” inquit, “etiam istud quod in lege est; si dividas separesque duo verba haec 'subruptum' et 'erit,' ut sic audias 'subruptum erit,' 1 tamquam 'certamen erit' aut ' sacrificium erit,' tum videbitur lex in postfuturum loqui; si vero copulate permixteque dictum intellegas, ut 'subruptum erit' non duo, sed unum verbum sit idque unitum 2 patiendi declinatione sit, Tum hoc verbo non minus praeteritum tempus ostenditur quam futurum.”

1 erit added by Hertz; “subruptum,” tum “erit,” suggested by Hosius.

2 unitum, Hertz; unita, ω; unita p. declinatio, Skutsch.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (John C. Rolfe, 1927)
load focus English (John C. Rolfe, 1927)
hide References (7 total)
  • Cross-references to this page (4):
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), AUCTOR´ITAS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), LEX
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), USUCAPIO
    • Smith's Bio, Brutus
  • Cross-references in general dictionaries to this page (3):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: