This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[2]
ARGENTARI. Resiste, orbis te tuus
reuocat: uicimus qua licet. nihil tantum est, quod
ego Alexandri periculo petam. POMPEI SILONIS.
Venit ille dies, Alexander, exoptatus, quo tibi opera
desset: idem sunt termini et regni tui et mundi.
OSCI. Tempus est Alexandrum cum orbe et cum sole
desinere. Quod noueram uici: nunc concupisco quod
nescio. Quae tam ferae gentes fuerunt quae non
Alexandrum posito genu adorarint? qui tam horridi
montes quorum non iuga uictor miles calcauerit?
Ultra Liberi patris tropaea constitimus. Non
quaerimus orbem, sed amittimus. Inmensum et humanae
intemptatum experientiae pelagus, totius orbis
uinculum terrarumque custodia, inagitata remigio
uastitas, litora modo saeuiente fluctu inquieta, modo
fugiente deserta: tetra caligo fluctus premit et
nescio qui quod humanis natura subduxit oculis aeterna
nox obruit. MVSAE. Foeda beluarum magnitudo et
inmobile profundum testantur, Alexander, nihil ultra
esse quod uincas: reuertere.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.