previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics



Haec mea si casu miraris epistula quare
alterius digitis scripta sit,
aeger eram. aeger in extremis ignoti partibus orbis,
incertusque meae paene salutis eram.
5quem mihi nunc animum dira regione iacenti
inter Sauromatas esse Getasque putes?
nec caelum patior, nec aquis adsuevimus istis,
terraque nescio quo
non placet ipsa modo. non domus apta satis, non hic cibus utilis aegro,
10nullus, Apollinea qui levet arte malum,
non qui soletur, non qui labentia tarde
tempora narrando fallat, amicus adest. [p. 110]
lassus in extremis iaceo populisque locisque,
et subit adfecto nunc mihi, quicquid abest.
15omnia cum subeant, vineis tamen omnia, coniunx,
et plus in nostro pectore parte
tenes. te loquor absentem, te vox mea nominat unam;
nulla venit sine te nox mihi, nulla dies.
quin etiam sic me dicunt aliena locutum,
20ut foret amenti nomen in ore tuum.
si iam deficiam, suppressaque lingua palato
vix instillato restituenda mero,
nuntiet huc aliquis dominam venisse, resurgam,
spesque tui nobis causa vigoris erit.
25ergo ego sum dubius vitae, tu forsitan istic
iucundum nostri nescia tempus agis?
non agis, adfirmo. liquet hoc, carissima, nobis,
tempus agi sine me non nisi triste tibi.
si tamen inplevit mea sors, quos debuit, annos,
30et mihi vivendi tam cito finis adest,
quantum erat, o magni, morituro parcere, divi,
ut saltem patria contumularer humo?
vel poena in tempus mortis dilata fuisset,
vel praecepisset mors properata fugam.
35integer hanc potui nuper bene reddere lucem;
exul ut occiderem, nunc mihi vita data est.
tam procul ignotis igitur moriemur in oris,
et fient ipso tristia fata loco,
nec mea consueto languescent corpora lecto,
40depositum nec me qui fleat, ullus erit;
nec dominae lacrimis in nostra cadentibus ora
accedent animae tempora parva mea; [p. 112]
nec mandata dabo, nec cum clamore supremo
labentes oculos condet amica manus;
45sed sine funeribus caput hoc, sine honore sepulcri
indeploratum barbara terra teget!
ecquid, ubi audieris, tota turbabere mente,
et feries pavida pectora fida manu?
ecquid, in has frustra tendens tua brachia partes,
50clamabis miseri nomen inane viri?
parce tamen lacerare genas, nec scinde capillos:
non tibi nunc primum, lux mea, raptus ero.
cum patriam amisi, tunc me periisse putato:
et prior et gravior mors fuit illa mihi.
55nunc, si forte potessed non potes, optima coniunx
finitis gaude tot mihi morte malis,
quod potes, extenua forti mala corde ferendo,
ad quae iam pridem non rude pectus habes,
atque utinam pereant animae eum corpore nostrae,
60effugiatque avidos pars mihi nulla rogos!
nam si morte carens vacua volat altus in aura
spiritus, et Samii sunt rata dicta senis,
inter Sarmaticas Romana vagabitur umbras,
perque feros manes hospita semper erit.
65ossa tamen facito parva referantur in urna :
sic ego non etiam mortuus exul ero.
non vetat hoc quisquam : fratrem Thebana peremptum
supposuit tumulo rege vetante soror,
atque ea cum foliis et amomi pulvere misce,
70inque suburbano condita pone solo;
quosque legat versus oculo properante viator,
grandibus in tituli marmore caede notis: [p. 114]
HIC . EGO . QVI. IACEO. TENERORVM. LVSOR. AMORVM.
INGENIO. PERUII. NASO . POETA. MEO
75 AT. TIBI. QVI. TRANSIS . NE. SIT . GRAVE. QVISQVIS. AMASTI
DICERE. NASONIS . MOLLITER. OSSA . CVBENT
hoc Satis in titulo est. etenim maiora libelli
et diuturna magis Sunt monimenta mihi,
quos ego confido, quamvis nocuere, daturos
80nomen et auctori tempora longa suo.
tu tamen extincto feralia munera semper
deque tuis lacrimis umida serta dato.
quamvis in cineres corpus mutaverit ignis,
sentiet officium maesta favilla pium.
85scribere plura libet : sed vox mihi fessa loquendo
dictandi vires siccaque lingua negat,
accipe supremo dictum mihi forsitan ore,
quod, tibi qui mittit, non habet ipse, ‘vale.’

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (37 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: