previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

9. tum Postumius 'interea dedite' inquit 'profanos nos, quos salua religione potestis; dedetis deinde et istos sacrosanctos cum primum magistratu abierint, [2] sed, se me audiatis, priusquam dedantur, hic in comitio uirgis caesos, hanc iam ut intercalatae poenae usuram habeant. [3] nam quod deditione nostra negant exsolui religione populum, id istos magis ne dedantur quam quia ita se res habeat dicere, quis adeo iuris fetialium expers est qui ignoret? [4] neque ego infitias eo, patres conscripti, tam sponsiones quam foedera sancta esse apud eos homines apud quos iuxta diuinas religiones fides humana colitur; sed iniussu populi nego quicquam sanciri posse quod populum teneat. [5] [p. 9016]an, si eadem superbia, qua sponsionem istam expresserunt nobis Samnites, coegissent nos uerba legitima dedentium urbes nuncupare, deditum populum Romanum uos tribuni diceretis et hanc urbem, templa, delubra, fines, aquas Samnitium esse? [6] omitto deditionem, quoniam de sponsione agitur; quid tandem, si spopondissemus urbem hanc relicturum populum Romanum? si incensurum? si magistratus, si senatum, si leges non habiturum? si sub regibus futurum? [7] di meliora, inquis. atqui non indignitas rerum sponsionis uinculum leuat; si quid est in quo obligari populus possit, in omnia potest. et ne illud quidem, quod quosdam forsitan moueat, refert, consul an dictator an praetor spoponderit. [8] et hoc ipsi etiam Samnites iudicauerunt, quibus non fuit satis consules spondere, sed legatos, quaestores, tribunos militum spondere coegerunt. [9] nec a me nunc quisquam quaesiuerit quid ita spoponderim, cum id nec consulis ius esset nec illis spondere pacem quae mei non erat arbitrii, nec pro uobis qui nihil mandaueratis possem. [10] nihil ad Caudium, patres conscripti, humanis consiliis gestum est; di immortales et uestris et hostium imperatoribus mentem ademerunt. [11] nec nos in bello satis cauimus et illi male partam uictoriam male perdiderunt, dum uix locis quibus uicerant credunt, dum quacumque condicione arma uiris in arma natis auferre festinant. [12] an, si sana mens fuisset, difficile illis fuit, dum senes ab domo ad consultandum accersunt, mittere Romam legatos? cum senatu, cum populo de pace ac foedere agere? [13] tridui iter expeditis erat; interea in indutiis res fuisset, donec ab Roma legati aut uictoriam illis certam aut pacem adferrent. ea demum sponsio esset quam populi iussu spopondissemus. [14] [p. 9017]sed neque uos tulissetis nec nos spopondissemus; nec fas fuit alium rerum exitum esse quam ut illi uelut somnio laetiore quam quod mentes eorum capere possent nequiquam eluderentur, [15] et nostrum exercitum eadem quae impedierat fortuna expediret, uanam uictoriam uanior inritam faceret pax, sponsio interponeretur quae neminem praeter sponsorem obligaret. [16] quid enim uobiscum, patres conscripti, quid cum populo Romano actum est? quis uos appellare potest, quis se a uobis dicere deceptum? hostis an ciuis? hosti nihil spopondistis, ciuem neminem spondere pro uobis iussistis. [17] nihil ergo uobis nec nobiscum est quibus nihil mandastis, nec cum Samnitibus cum quibus nihil egistis. [18] Samnitibus sponsores nos sumus rei satis locupletes in id quod nostrum est, in id quod praestare possumus, corpora nostra et animos; in haec saeuiant, in haec ferrum, in haec iras acuant. [19] quod ad tribunos attinet, consulite utrum praesens deditio eorum fieri possit an in diem differatur; nos interim, T. Ueturi uosque ceteri, uilia haec capita, luendae sponsionis feramus et nostro supplicio liberemus Romana arma.'

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (38 total)
  • Commentary references to this page (17):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.17
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.13
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.6
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.32
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.31
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.40
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.17
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.53
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.46
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.10
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.37
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.37
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.1
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.40
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.6
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.10
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.39
  • Cross-references to this page (2):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Populus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Fastos
  • Cross-references in general dictionaries to this page (19):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: