[9] consulum eius anni sicut alterius clarus consulatus insigni victoria, ita alterius obscura fama, quia materiam res gerendi non habuit. [10] iam primum cum legionibus ad conveniendum diem edixit, non auspicato templum intravit. vitio diem dictam esse augures, cum ad eos relatum esset, decreverunt. [11] profectus in Galliam circa Macros campos ad montis Siciminam et Papinum stativa habuit; deinde circa eadem loca cum sociis nominis Latini hibernabat; [12] legiones Romanae, quod vitio dies exercitui ad conveniendum dicta erat, Romae manserant. [13] et praetores praeter C. Papirium Carbonem, cui Sardinia evenerat, in provincias iere. eum ius dicere Romae—nam eam quoque sortem habebat—inter cives et peregrinos patres censuerant.