Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
54. creati consules sunt Cn.
Cornelius Cossus1 L.
Furius Medullinus iterum
[
2]
non alias aegrius
plebs tulit tribunicia comitia sibi non commissa.
eum dolorem quaestoriis comitiis simul ostendit
et ulta est tunc primum plebeiis quaestoribus creatis,
[
3]
ita ut in quattuor creandis uni patricio K.
Fabio2 Ambusto relinqueretur locus,
tres plebei Q.
Silius P.
Aelius P.
Pupius clarissimarum familiarum iuvenibus
praeferrentur.
[
4]
auctores fuisse tam liberi populo suffragii Icilios accipio,
ex familia infestissima patribus
tres in eum annum tribunos plebis creatos,
multarum
magnarumque rerum molem avidissimo ad ea populo
ostentantes,
[
5]
cum adfirmassent nihil se moturos si
ne quaestoriis quidem comitiis,
quae sola promiscua
plebei patribusque reliquisset senatus,
satis animi
populo esset ad id quod tam diu vellent et per
leges liceret.
[
6]
pro ingenti itaque victoria id fuit
plebi,
quaesturamque eam non honoris ipsius fine
aestimabant,
sed patefactus ad consulatum ac triumphos locus novis hominibus videbatur.
[
7]
patres contra
non pro communicatis sed pro amissis honoribus
[p. 434]
fremere;
negare,
si ea ita sint,
liberos tollendos3 esse,
qui pulsi maiorum loco cernentesque alios in possessione dignitatis suae,
salii flaminesque nusquam alio quam ad sacrificandum pro populo sine imperiis
ac potestatibus relinquantur.
[
8]
inritatis utriusque
partis animis cum et spiritus plebs sumpsisset et tres
ad popularem causam celeberrimi nominis haberet
duces,
patres omnia quaestoriis comitiis ubi utrumque plebi liceret similia fore cernentes,
tendere ad
consulum comitia quae nondum promiscua essent:
[
9]
Icilii contra tribunos militum creandos dicere4 et tandem aliquando impertiendos plebi honores.