Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
46. dilectum haberi non ex toto passim populo
placuit;
decem tribus sorte ductae sunt.
ex iis
scriptos iuniores duo tribuni ad bellum duxere.
[
2]
coepta inter eos in urbe certamina cupiditate eadem
imperii multo impensius in castris accendi;
nihil
sentire idem,
pro sententia pugnare;
sua consilia
velle,
sua imperia sola rata esse;
[
3]
contemnere in
[p. 406]
vicem et contemni,
donec castigantibus legatis1 tandem ita comparatum est ut alternis diebus summam
imperii haberent.
[
4]
quae cum allata Romam essent,
dicitur Q.
Servilius,
aetate et usu doctus precatus
ab dis2 immortalibus ne discordia tribunorum damnosior rei publicae esset quam ad Veios fuisset,
et velut haud dubia clade imminente institisse filio ut milites scriberet et arma pararet.
[
5]
nec falsus vates
fuit.
nam ductu L.
Sergi,
cuius dies imperii erat,
loco iniquo sub hostium castris,
cum,
quia simulato
metu receperat se hostis ad vallum,
spes vana expugnandi castra eo traxisset,
repentino impetu Aequorum per supinam vallem fusi sunt,
multique in
ruina maiore quam fuga oppressi obtruncatique.
[
6]
castraque eo die aegre retenta,
postero die circumfusis iam magna ex parte hostibus per aversam
portam fuga turpi deseruntur.
duces legatique et
quod circa signa roboris de exercitu fuit Tusculum
petiere:
[
7]
palati alii per agros passim multis itineribus
maioris quam accepta erat cladis nuntii Romam contenderunt.
[
8]
minus trepidationis fuit,
quod eventus
timori hominum congruens fuerat,
et quod subsidia
quae respicerent in re trepida praeparata erant ab
[p. 408]
tribune militum.
[
9]
iussuque eiusdem per minores3 magistratus sedato in urbe tumultu speculatores propere missi nuntiavere Tusculi duces exercitumque esse,
hostem castra loco non movisse.
[
10]
et,
quod
plurimum animorum fecit,
dictator ex senatus consulto dictus Q.
Servilius4 Priscus,
vir cuius providentiam in re publica cum multis aliis tempestatibus ante experta civitas erat tum eventu eius belli,
quod uni certamen tribunorum suspectum ante rem male gestam fuerat.
[
11]
magistro equitum creato a quo ipse tribuno militum dictator erat dictus,
filio suo—
ut
tradidere quidam;
nam alii Ahalam Servilium magistrum equitum eo anno fuisse scribunt,
[
12?]
—
novo exercitu
profectus ad bellum accitis qui Tusculi erant,
duo
milia passuum ab hoste locum castris cepit.