Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
7. cum circa hanc fere consultationem disceptatio omnis verteretur,
Hannibal nominatim
[p. 174]
interrogatus sententiam in universi belli cogitationem1 regem atque eos,
qui aderant,
tali oratione avertit.
[
2]
“
si ex quo traiecimus in Graeciam,
adhibitus essem
in consilium,
cum de Euboea deque Achaeis et de2 Boeotia agebatur,
eandem sententiam dixissem quam hodie cum de Thessalis agitur dicam.
[
3]
ante omnia
Philippum et Macedonas in societatem belli3 quacumque ratione censeo deducendos esse.
[
4]
nam quod ad Euboeam Boeotosque et Thessalos attinet,
cui dubium est quin,
ut quibus nullae suae vires sint,
praesentibus adulando semper,
quem metum in
consilio habeant,
eodem ad impetrandam veniam
utantur,
[
5?]
simul ac Romanum exercitum in Graecia
viderint,
ad consuetum imperium se avertant,
nec
iis noxiae futurum sit,
quod,
cum Romani procul
abessent,
vim tuam praesentis exercitusque tui
experiri noluerint4 ?
[
6]
quanto igitur prius potiusque est Philippum nobis coniungere quam hos?
cui,
5 si semel in causam descenderit,
nihil integri futurum sit,
6 quique eas vires adferat,
quae non accessio tantum ad Romanum esse bellum,
sed per se ipsae nuper sustinere potuerint Romanos.
[
7]
hoc ego adiuncto—
absit verbo invidia—
qui dubitare de eventu possim,
cum,
quibus adversus Philippum [p. 176]
valuerint Romani,
iis nunc fore videam,
ut ipsi7 oppugnentur?
[
8]
Aetoli,
qui Philippum,
quod inter omnes constat,
vicerunt,
cum Philippo adversus Romanos pugnabunt;
[
9]
Amynander atque Athamanum gens,
quorum secundum Aetolos plurima fuit opera in eo bello,
nobiscum stabunt;
[
10]
Philippus tum te quieto totam molem sustinebat belli;
nunc duo maximi reges Asiae Europaeque viribus adversus
unum populum,
ut meam utramque fortunam taceam,
patrum certe aetate ne uni quidem Epirotarum regi
parem (
qui quid8 tandem erat9 vobiscum comparatus?)
geretis bellum.
[
11]
quae igitur res mihi fiduciam praebet coniungi nobis Philippum posse?
una,
communis utilitas,
quae societatis maximum vinculum est;
altera,
auctores vos Aetoli.
[
12]
vester enim legatus hic Thoas inter cetera quae ad exciendum in Graeciam Antiochum dicere est solitus,
ante omnia hoc semper affirmavit,
fremere Philippum et aegre pati sub specie pacis leges servitutis sibi impositas.
[
13]
ille quidem ferae10 bestiae vinctae aut clausae et refringere claustra cupienti regis iram verbis aequabat.
cuius si talis animus est,
solvamus nos eius vincula et claustra refringamus,
ut erumpere diu coercitam iram in hostes communes possit.
[
14]
quod si nihil eum legatio nostra moverit,
at nos,
quoniam nobis eum adiungere non possumus,
ne hostibus nostris ille adiungi possit,
caveamus.
[
15]
Seleucus filius tuus Lysimachiae est;
qui si eo exercitu quem secum habet,
per Thraciam proxima Macedoniae
[p. 178]
coeperit depopulari,
facile ab auxilio ferendo Romanis11 Philippum ad sua potissimum tuenda avertet.
[
16]
de Philippo meam sententiam habes;
de ratione universi belli quid sentirem,
iam ab initio non ignorasti.
quod si tum auditus forem,
non in Euboea Chalcidem captam et castellum Euripi expugnatum Romani,
12 sed Etruriam Ligurumque et Galliae Cisalpinae oram bello ardere,
et,
qui maximus iis terror est,
Hannibalem in Italia esse audirent.
[
17]
nunc quoque accersas censeo omnes navales terrestresque copias;
sequantur classem onerariae cum commeatibus;
nam hic sicut ad belli munera pauci sumus.,
sic nimis multi pro inopia commeatuum.
[
18]
cum omnes tuas contraxeris vires,
divisa classe partem Corcyrae in statione habebis,
ne transitus Romanis liber ac tutus pateat,
[
19?]
partem ad litus Italiae,
quod Sardiniam Africamque spectat,
traicies;
ipse cum omnibus terrestribus copiis in Bullinum agrum procedes;
[
20]
inde Graeciae praesidebis,
et speciem Romanis traiecturum te praebens et,
si res poposcerit,
traiecturus.
haec suadeo,
qui ut non omnis peritissimus sim belli,
cum Romanis certe bellare bonis
malisque meis didici.
[
21]
in quae consilium dedi,
in
eadem nec infidelem nec segnem operam polliceor.
dii approbent eam sententiam quae tibi optima visa
fuerit.”