Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1. P.
Cornelium Cn.
filium Scipionem et1 M'.
Acilium Glabrionem consules inito magistratu
patres,
[
2?]
priusquam de provinciis agerent,
res divinas
facere maioribus hostiis iusserunt in omnibus fanis,
in quibus lectisternium maiorem partem anni fieri
solet,
precarique,
quod senatus de novo bello in
animo haberet,
ut ea res senatui populoque Romano
bene atque feliciter eveniret.
[
3]
ea omnia sacrificia
laeta fuerunt,
primisque hostiis perlitatum est,
et ita
haruspices responderunt,
eo bello terminos populi
Romani propagari,
victoriam ac triumphum ostendi.
[
4]
haec cum renuntiata essent,
solutis religione animis
patres rogationem ad populum ferri iusserunt,
[
5?]
vellent
iuberentne cum Antiocho rege,
quique eius sectam
secuti essent,
bellum iniri;
si ea perlata rogatio esset,
tum,
si ita videretur consulibus,
rem integram ad
senatum referrent.
[
6]
P.
Cornelius eam rogationem
pertulit;
tum senatus decrevit,
ut consules Italiam
[p. 156]
et Graeciam provincias sortirentur;
cui Graecia2 evenisset,
ut praeter eum numerum militum,
quem L.
Quinctius consul in eam provinciam ex auctoritate
senatus scripsisset imperassetve,
3
[
7?]
ut eum exercitum acciperet,
4 quem M.
Baebius praetor anno priore ex senatus consulto in Macedoniam traiecisset;
[
8]
et extra Italiam permissum ut,
si res postulasset,
auxilia ab sociis ne supra quinque milium numerum acciperet.
L.
Quinctium superioris anni consulem legari ad id
bellum placuit.
[
9]
alter consul,
cui Italia provincia
evenisset,
cum Bois iussus bellum gerere utro exercitu
mallet ex duobus quos superiores consules habuissent,
alterum ut mitteret Romam,
eaeque urbanae legiones
essent paratae quo senatus censuisset.