Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
32. haec dicta ab Romano cum essent,
[p. 96]
inclinatis omnium animis ad Romanos,
Damocritus,
1 praetor Aetolorum,
pecunia ut fama est ab rege
accepta,
[
2?]
nihil aut huic aut illi parti adsensus,
rem
magni discriminis consiliis nullam esse tam inimicam
quam celeritatem dixit;
celerem enim paenitentiam,
sed eandem2 seram atque inutilem sequi,
cum praecipitata raptim consilia neque revocari neque in integrum restitui possint.
[
3]
deliberationis eius,
cuius ipse maturitatem expectandam putaret,
tempus
ita iam nunc statui posse:
cum legibus cautum esset
nec de pace belloque nisi in Panaetolico et Pylaico3 concilio ageretur,
[
4?]
decernerent extemplo ut praetor sine fraude,
cum de bello et pace agere velit,
advocet concilium,
et quod tum referatur decernaturque ut
perinde ius ratumque sit4 ac si in Panaetolico aut Pylaico concilio actum esset.
[
5]
dimissis ita suspensa re legatis egregie consultum genti aiebat:
nam utrius partis melior fortuna belli esset,
ad eius societatem inclinaturos.
haec in concilio Aetolorum
acta.