[4] consul alter cum autumno ferme exacto in provinciam venisset, circa Apolloniam hibernabat. [5] ab classe quae Corcyrae subducta erat, C. Claudius triremesque Romanae, sicut ante dictum est, Athenas missae cum Piraeum pervenissent, despondentibus iam animos sociis spem ingentem attulerant. [6] nam et terrestres ab Corintho quae per Megara incursiones in agros fieri solitae erant non fiebant, et praedonum a Chalcide naves, quae non mare solum infestum, [7?] sed etiam omnes maritimos agros Atheniensibus fecerant, non modo Sunium superare sed ne extra fretum Euripum committere aperto mari se audebant. [8] supervenerunt his tres Rhodiae quadriremes, et erant Atticae tres apertae naves, ad tuendos maritimos agros comparatae. hac classe si urbs agrique Atheniensium defenderentur, satis in praesentia existimanti Claudio esse maioris etiam rei fortuna oblata est.