[5] cum vasta Romae omnia insueta solitudo fecisset, in foro praeter paucos seniorum nemo esset, vocatis utique in senatum patribus desertum apparuisset forum, plures7 iam quam Horatius ac Valerius vociferabantur: [6] “quid exspectabitis, patres conscripti? si decemviri finem pertinaciae non faciunt, ruere ac deflagrare omnia passuri estis? quod autem istud imperium est, decemviri, quod amplexi tenetis? [7] tectis ac parietibus iura dicturi estis? non pudet lictorum vestrorum maiorem prope numerum in foro conspici quam togatorum aliorum?8 quid si hostes ad urbem veniant facturi estis? quid si plebs mox, ubi parum secessione moveamur, armata veniat? occasune urbis voltis finire imperium? [8] atqui aut plebs non est habenda aut habendi sunt tribuni plebis. nos citius caruerimus patriciis magistratibus quam illi plebeiis. [9] novam inexpertamque eam potestatem eripuere patribus nostris; ne nunc [p. 174] dulcedine semel capti ferant desiderium, cum praesertim9 nec nos temperemus imperiis, quo minus illi auxilii egeant.” [10] cum haec ex omni parte iactarentur, victi consensu decemviri futuros se, quando ita videatur, in potestate patrum adfirmant. [11] id modo simul orant ac monent, ut ipsis ab invidia caveatur nec suo sanguine ad supplicia patrum plebem adsuefaciant.