Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
50. itaque missi iuniores patrum in castra,
quae
tum in monte Vecilio erant,
nuntiant decemviris
ut omni ope ab seditione milites contineant.
[
2]
ibi
Verginius maiorem quam reliquerat in urbe motum
excivit.
[
3]
nam praeterquam quod agmine prope
quadringentorum hominum veniens,
qui ab urbe
indignitate rei accensi comites ei se dederant,
conspectus est,
strictum etiam telum respersusque ipse
cruore tota in se castra convertit.
et togae multifariam in castris visae maioris aliquanto quam erat
speciem urbanae multitudinis fecerant.
[
4]
quaerentibus quid rei esset flens diu vocem non misit;
tandem,
ut iam ex trepidatione concurrentium turba
constitit ac silentium fuit,
ordine cuncta,
ut gesta
erant,
exposuit.
[
5]
supinas deinde tendens manus
[p. 164]
commilitones appellans orabat ne quod scelus Ap.
1 Claudi esset sibi attribuerent neu se ut parricidam
liberum aversarentur.
[
6]
sibi vitam filiae sua2 cariorem fuisse,
si liberae ac pudicae3 vivere licitum fuisset:
cum velut servam ad stuprum rapi videret,
morte amitti melius ratum quam contumelia liberos,
misericordia se in speciem crudelitatis lapsum.
[
7]
nec se
superstitem filiae futurum fuisse,
nisi spem ulciscendae mortis eius in auxilio commilitonum habuisset.
illis quoque enim filias sorores coniugesque esse,
nec
cum filia sua libidinem Ap.
Claudi exstinctam esse,
sed quo impunitior sit,
eo effrenatiorem fore.
[
8]
aliena
calamitate documentum datum illis cavendae similis
iniuriae.
quod ad se attineat,
uxorem sibi fato
ereptam,
filiam,
quia non ultra pudica victura fuerit,
miseram sed honestam mortem occubuisse;
[
9]
non esse
iam Appi libidini locum in domo sua:
ab alia violentia eius eodem se animo suum corpus vindicaturum
quo vindicaverit filiae:
ceteri sibi ac liberis suis
consulerent.
[
10]
haec Verginio vociferanti succlamabat
multitudo nec illius dolori nec suae libertati se
defuturos.
et immixti turbae militum togati,
eadem4 illa querendo docendoque quanto visa quam audita indigniora potuerint videri,
simul profligatam iam [p. 166]
rem nuntiando Romae esse,
[
11?]
insecutis5 qui Appium6 prope interemptum in exsilium abisse dicerent,
perpulerunt ut ad arma conclamaretur vellerentque signa et Romam proficiscerentur.
[
12]
decemviri simul iis quae videbant iisque quae acta Romae audierant perturbati,
alius in aliam partem castrorum ad sedandos motus discurrunt.
et leniter7 agentibus responsum non redditur:
imperium si quis inhiberet,
et viros et armatos se esse respondetur.
[
13]
eunt agmine ad urbem et Aventinum insidunt,
ut quisque occurrerat plebem ad repetendam libertatem creandosque tribunos plebis adhortantes.
[
14]
alia vox nulla violenta audita est.
senatum Sp.
Oppius habet.
nihil placet aspere agi;
quippe ab ipsis datum locum seditioni8 esse.
[
15]
mittuntur tres legati consulares,
Sp.
Tarpeius C.
Iulius P.
Sulpicius,
qui quaererent senatus verbis,
cuius iussu castra deseruissent aut quid sibi vellent qui armati Aventinum obsedissent belloque averso ab hostibus patriam suam cepissent.
[
16]
non defuit quod responderetur:
deerat qui daret responsum nullodum certo duce nec satis audentibus singulis invidiae se offerre.
id modo a multitudine conclamatum est ut L.
Valerium et M.
Horatium ad se mitterent:
his9 se daturos responsum.
[p. 168]