Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
40. haec vociferante Horatio cum decemviri nec
irae nec ignoscendi modum reperirent nec quo evasura
res esset cernerent,
[
2?]
C.
Claudi,
qui patruus Appi decemviri erat,
oratio fuit precibus quam iurgio similior,
1 orantis per sui fratris parentisque eius manes ut
[p. 132]
civilis potius societatis,
[
3?]
in qua natus esset,
quam2 foederis nefarie icti cum collegis meminisset.
multo id magis se illius causa orare quam rei publicae;
[
4]
quippe rem publicam,
si a volentibus nequeat,
ab
invitis ius expetituram;
sed ex magno certamine
magnas excitari ferme iras;
earum eventum se horrere.
[
5]
cum aliud praeterquam de quo rettulissent
decemviri dicere prohiberent,
Claudium interpellandi
verecundia fuit.
sententiam igitur peregit nullum
placere senatus consultum fieri.
[
6]
omnesque ita accipiebant,
privatos eos a Claudio iudicatos;
multique
ex consularibus verbo adsensi sunt.
[
7]
alia sententia,
asperior in speciem,
vim minorem aliquanto habuit,
quae patricios coire ad prodendum interregem iubebat.
censendo enim quodcumque3 magistratus esse qui senatum haberent iudicabant,
quos privatos fecerat auctor nullius senatus consulti faciendi.
[
8]
ita labente iam causa decemvirorum L.
Cornelius Maluginensis,
M.
Corneli decemviri frater,
cum ex consularibus ad
ultimum dicendi locum consulto servatus esset,
simulando curam belli fratrem collegasque eius tuebatur,
[
9?]
quonam fato incidisset mirari se dictitans ut decemviros,
qui decemviratum petissent—
aut soli ii aut4 maxime—
oppugnarent;
[
10]
aut quid ita,
cum per tot [p. 134]
menses vacua civitate nemo iustine magistratus5 summae rerum praeessent controversiam fecerit,
6 nunc demum cum hostes prope ad portas sint,
civiles discordias serant,
nisi quod in turbido minus perspicuum fore putent quid agatur.
[
11]
ceterum—
nonne enim7 maiore cura occupatis animis verum esse praeiudicium rei tantae auferri?—
sibi placere de eo quod Valerius Horatiusque ante idus Maias decemviros abisse magistratu8 insimulent,
bellis quae immineant perfectis,
re publica in tranquillum redacta,
senatu disceptante agi,
[
12?]
et iam nunc ita se parare Ap.
Claudium ut comitiorum quae decemviris creandis decemvir ipse habuerit sciat sibi rationem reddendam esse utrum in unum annum creati sint,
an donec leges quae deessent perferrentur.
[
13]
in praesentia omnia praeter bellum omitti placere;
cuius si falso famam volgatam,
vanaque non nuntios solum sed Tusculanorum etiam legatos adtulisse putent,
speculatores mittendos censere qui certius explorata
referant;
[
14]
sin fides et nuntiis et legatis habeatur,
dilectum primo quoque tempore haberi et decemviros
quo cuique eorum videatur exercitus ducere nec rem
aliam praeverti.