Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
34. ex hoc plebei scito senatus consultus
Oppiae Cluviaeque primum bona ac libertatem
restituit:
si qua alia praemia petere ab senatu vellent,
venire eas Romam.
[
2]
Campanis in familias singulas
decreta facta,
quae non operae pretium est omnia
[p. 130]
enumerare:
[
3]
aliorum bona publicanda,
ipsos1 liberosque eorum et coniuges vendendas,
extra filias quae
enupsissent priusquam in populi Romani potestatem
venirent;
[
4]
alios in vincula condendos,
ac de iis
posterius consulendum;
aliorum Campanorum summam2 etiam census distinxerunt publicanda necne bona essent.
[
5]
pecua captiva praeter equos et mancipia praeter puberes virilis sexus3 et omnia quae solo non continerentur restituenda censuerunt dominis.
[
6]
Campanos omnis,
Atellanos,
Calatinos,
Sabatinos,
extra quam qui eorum aut ipsi aut parentes
eorum apud hostis essent,
[
7?]
liberos esse iusserunt,
ita
ut nemo eorum civis Romanus aut Latini nominis
esset,
neve quis eorum qui Capuae fuisset,
dum
portae clausae essent,
in urbe agrove Campano
intra certam diem maneret;
locus ubi habitarent
trans Tiberim qui non contingeret Tiberim daretur;
[
8]
qui nec Capuae nec in urbe Campana quae a populo
Romano defecisset per bellum fuissent,
eos cis Lirim
amnem Romam versus,
[
9?]
qui ad Romanos transissent,
priusquam Capuam Hannibal veniret,
cis Volturnum
emovendos censuerunt,
ne quis eorum propius mare
quindecim milibus passuum agrum aedificiumve
haberet.
[
10]
qui eorum trans Tiberim emoti essent,
ne ipsi posterive eorum uspiam pararent haberentve
[p. 132]
nisi in Veiente,
4 Sutrino Nepesinove agro,
dum ne5 cui maior quam quinquaginta iugerum agri modus esset.
[
11]
senatorum omnium quique magistratus Capuae,
Atellae,
Calatiae gessissent bona venire Capuae iusserunt;
libera corpora quae venum dari placuerat Romam mitti ac Romae venire.
[
12]
signa,
statuas aeneas quae capta de hostibus dicerentur,
quae
eorum sacra ac profana essent ad pontificum collegium reiecerunt
[
13]
ob haec decreta maestiores aliquanto quam Romam venerant Campanos dimiserunt.
nec iam Q.
Fulvii saevitiam in sese,
sed iniquitatem
deum atque exsecrabilem fortunam suam incusabant.