[5] consules dilectum cum aegre conficerent, quod inopia iuniorum non facile in utrumque, ut et novae urbanae legiones et supplementum veteribus scriberetur, [6?] sufficiebat, senatus absistere eos incepto [p. 356] vetuit et triumviros binos creari iussit, alteros qui1 citra, alteros qui ultra quinquagesimum lapidem in pagis forisque et conciliabulis omnem copiam ingenuorum inspicerent et, [7] si qui roboris satis ad ferenda arma habere viderentur, etiamsi nondum militari aetate essent, milites facerent; [8] tribuni plebis, si iis videretur, ad populum ferrent ut, qui minores septem decem annis sacramento dixissent, iis perinde stipendia procederent ac si septem decem annorum aut maiores milites facti essent. [9] ex hoc senatus consulto creati triumviri bini conquisitionem ingenuorum per agros habuerunt.
[10] eodem tempore ex Sicilia litterae Marci Marcelli de postulatis militum qui cum P. Lentulo militabant in senatu recitatae sunt. Cannensis reliquiae cladis hic exercitus erat, relegatus in Siciliam, sicut ante dictum est, ne ante Punici belli finem in Italiam reportarentur.