[p. 342] [6] quo diutius trahebatur bellum et variabant2 secundae adversaeque res non fortunam magis quam animos hominum, tanta religio, et ea magna ex parte externa, civitatem incessit ut aut homines aut dei repente alii viderentur facti. [7] nec iam in secreto modo atque intra parietes abolebantur Romani ritus, sed in publico etiam ac foro Capitolioque mulierum turba erat nec sacrificantium nec precantium deos patrio more. [8] sacrificuli ac vates ceperant hominum mentes, quorum numerum auxit rustica plebs, ex incultis diutino bello infestisque agris egestate et metu in urbem conpulsa, et quaestus ex alieno errore facilis, quem velut concessae artis usu exercebant. [9] primo secretae bonorum indignationes exaudiebantur; deinde ad patres et iam ad3 publicam querimoniam excessit res. [10] incusati graviter ab senatu aediles triumvirique capitales quod non prohiberent, cum emovere eam multitudinem e foro ac disicere adparatus sacrorum conati essent, haud procul afuit quin violarentur. [11] ubi potentius iam esse id malum apparuit quam ut minores per magistratus sedaretur, M. Aemilio praetori urbano4 negotium ab senatu datum est ut eis religionibus populum liberaret. [12] is et in contione senatus consultum recitavit et edixit ut quicumque libros vaticinos precationesve aut artem sacrificandi [p. 344] conscriptam haberet, eos libros omnis litterasque ad se5 ante kal. apriles deferret, neu quis in publico sacrove loco novo aut externo ritu sacrificaret.