Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
8.
huiusi
atrocitas poenae duarum nobilissimarum in Italia
Graecarum civitatium animos inritavit cum publice
tum otiam singulos privatim,
[2]
ut quisque tam foede
interemptos aut propinquitate aut amicitia contingebat.
[3]
ex iis tredecim fere nobiles iuvenes Tarentini coniuraverunt, quorum principes Nico et Philemenus erant.
[p. 245]
hi priusquam aliquid moverent,
[4]
conloquendum cum
Hannibale rati, nocte per speciem venandi urbe egressi
ad eum proficiscuntur.
[5]
et cum haud procul castris abessent, ceteri silva prope viam sese occuluerunt, Nico
et Philemenus progressi ad stationes comprehensique,
ultro id petentes, ad Hannibalem deducti sunt.
[6]
qui
cum et causas consilii sui et, quid pararent, exposuissent, conlaudati oneratique promissis iubentur, ut fidem
popularibus facerent praedandi causa se urbe egressos,
pecora Carthaginiensium, quae pastum propulsa essent,
ad urbem agere:
[7]
tuto ac sine certamine id facturos
promissum est. conspecta ea praeda iuvenum est, minusque iterum ac saepius id eos audere miraculo fuit.
[8]
congressi cum Hannibale rursus fide sanxerunt liberos
Tarentinos leges suas suaque omnia habituros neque
ullum vectigal Poeno pensuros praesidiumve invitos
recepturos; prodito praesidio hospitia Romana praedam
Carthaginiensium fore.
[9]
haec ubi convenerunt, tunc vero
Philemenus consuetudinem nocte egrediundi redeundique in urbem frequentiorem facere. et erat venandi
studio insignis, canesque et alius apparatus sequebatur;
[10]
captumque ferme aliquid aut ab hoste ex praeparato adlatum reportans donabat aut praefecto aut
custodibus portarum. nocte maxime commeare propter
metum hostium credebant.
[11]
ubi iam eo consuetudinis
adducta res est, ut,quocumque noctis tempore sibilo
dedisset signum, porta aperiretur, tempus agendae rei
Hannibali visum est.
[12]
tridui viam aberat; ubi, quo
minus mirum esset uno eodemque loco stativa eum
tam diu habere, aegrum simulabat.
[13]
Romanis quoque,
qui in praesidio Tarenti erant, suspecta esse iam segnis
mora eius desierat.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.