Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
37.
cum deleti exercitus amissaeque Hispaniae uiderentur, uir unus res perditas restituit.
[2]
erat in exercitu L. Marcius Septimi filius, eques Romanus, impiger iuuenis animique et ingenii aliquanto quam pro fortuna in qua erat natus maioris.
[3]
ad summam indolem accesserat Cn. Scipionis disciplina, sub qua per tot annos omnes militiae artes edoctus fuerat.
[4]
<is> et ex fuga collectis militibus et quibusdam de praesidiis deductis haud contemnendum exercitum fecerat iunxeratque cum Ti. Fonteio, P. Scipionis legato.
[5]
sed tantum praestitit eques Romanus auctoritate inter milites atque honore, ut castris citra Hiberum communitis cum ducem exercitus comitiis militaribus creari placuisset,
[6]
[p. 25063]subeuntes alii aliis in custodiam ualli stationesque, donec per omnes suffragium iret, ad L. Marcium cuncti summam imperii detulerint.
[7]
omne inde tempus—exiguum id fuit—muniendis castris conuehendisque commeatibus consumpsit, et omnia imperia milites cum impigre, tum haudquaquam abiecto animo exsequebantur.
[8]
ceterum postquam Hasdrubalem Gisgonis uenientem ad reliquias belli delendas transisse Hiberum et adpropinquare adlatum est signumque pugnae propositum ab nouo duce milites uiderunt,
[9]
recordati quos paulo ante imperatores habuissent quibusque et ducibus et copiis freti prodire in pugnam soliti essent, flere omnes repente et offensare capita et alii manus ad caelum tendere deos incusantes, alii strati humi suum quisque nominatim ducem implorare.
[10]
neque sedari lamentatio poterat excitantibus centurionibus manipulares et ipso mulcente et increpante Marcio, quod in muliebres et inutiles se proiecissent fletus potius quam ad tutandos semet ipsos et rem publicam secum acuerent animos et ne inultos imperatores suos iacere sinerent;
[11]
cum subito clamor tubarumque sonus—iam enim prope uallum hostes erant—exauditur. inde uerso repente in iram luctu discurrunt ad arma ac uelut accensi rabie discurrunt ad portas et in hostem neglegenter atque incomposite uenientem incurrunt.
[12]
[p. 25064]extemplo improuisa res pauorem incutit Poenis mirabundique unde tot hostes subito exorti prope deleto exercitu forent, unde tanta audacia, tanta fiducia sui uictis ac fugatis, quis imperator duobus Scipionibus caesis exstitisset, quis castris praeesset, quis signum
[13]
dedisset pugnae—ad haec tot tam necopinata primo omnium incerti stupentesque referunt pedem, dein ualida impressione pulsi terga uertunt.
[14]
et aut fugientium caedes foeda fuisset aut temerarius periculosusque sequentium impetus, ni Marcius propere receptui dedisset signum obsistensque ad prima signa et quosdam ipse retinens concitatam repressisset aciem. inde in castra auidos adhuc caedisque et sanguinis reduxit.
[15]
Carthaginienses trepide primo ab hostium uallo acti, postquam neminem insequi uiderunt, metu substitisse rati, contemptim rursus et sedato gradu in castra abeunt. par neglegentia in castris custodiendis fuit;
[16]
nam etsi propinquus hostis erat, tamen reliquias eum esse duorum exercituum ante paucos dies deletorum succurrebat.
[17]
ob hoc cum omnia neglecta apud hostes essent, exploratis iis Marcius ad consilium prima specie temerarium magis quam audax animum adiecit ut ultro castra hostium oppugnaret,
[18]
facilius esse ratus unius Hasdrubalis expugnari castra quam, si se rursus tres exercitus ac tres duces iunxissent, sua defendi;
[19]
simul aut, si successisset coeptis, erecturum se adflictas res aut, si pulsus esset, tamen ultro inferendo arma contemptum sui dempturum.