Phoebe silvarumque potens Diana,
Lucidiim caeli decus, o colendi
Semper et culti, date quae precamur
Tempore sacro,
5Quo Sibyllini monuere versus
Virgines lectas puerosque castos
Dis quibus septem placuere colles
Dicere carmen.
Alme Sol, curru nitido diem qui
10Promis et celas aliusque et idem
Nasceris, possis nihil urbe Roma
Visere maius !
Rite maturos aperire partus
Lenis, Ilithyia, tuere matres,
15Sive tu Lucina probas vocari
Seu Genitalis :
Diva, producas subolem patrumque
Prosperes decreta super iugandis
Feminis prolisque novae feraci
20Lege marita,
Certus undenos deciens per annos
Orbis ut cantus ref eratque ludos [p. 117]
Ter die claro totiensque grata
Nocte frequentes.
25Vosque veraces cecinisse, Parcae,
Quod semel dictumst stabilisque reruni
Terminus servet, bona iam peractis
lungite fata.
Fertilis frugum pecorisque tellus
30Spicea donet Cererem corona ;
Nutriant fetus et aquae salubres
Et Iovis aurae.
Condito mitis placidusque telo
Supplices audi pueros, Apollo ;
35Siderum regina bicornis, audi, '
Luna, puellas :
Koma si vestrumst opus, Iliaeque
Litus Etruscum tenuere turmae,
Iussa pars mutare Lares et urbem
40Sospite cursu,
Cui per ardentem sine fraude Troiam
Castus Aeneas patriae superstes
Liberum munivit iter, daturus
Plura relictis :
45Di, probos mores docili iuventae,
Di, senectuti placidae quietem,
Romulae genti date remque prolemque
Et decus omne.
Quaeque vos bobus veneratur albis
50Clarus Anchisae Venerisque sanguis,
Impetret, bellante prior, iacentem
Lenis in hostem. [p. 118]
iam mari terraque manus potentes
Medus Albanasque timet secures,
55lam Scythae respousa petunt superbi
Nuper, et Indi.
lam Fides et Pax et Honor Pudorque
Priscus et neglecta redire Virtus
Audet, adparetque beata pleno
60Copia cornu.
Augur et fulgente decorus arcu
Phoebus acceptusque novem Camenis,
Qui salutari levat arte fessos
Corporis artus,
65Si Palatinas videt aequus arces,
Rem que Romanam Latiumque felix
Alterura in lustrum meliusque semper
Prorogat aevum.
Quaeque Aventinum tenet Algiduinque,
70Quindecim Diana preces virorum
Curat et votis puerorum arnicas
Adplicat aures.
Haec Tovem sentire deosque cunctos
Spem bonam cer tarn que domum reporto,
75Doctus et Phoebi chorus et Dianae
Dicere laudes.