[23] Nec cunctatus Eurylochus non ex toto domum suam aversari deos dixit, quia frater ipsius, quam quam impium facinus ausus foret, tamen et paenitentiam eius ageret et per se potissimum profiteretur indicium: in eam ipsam noctem, quae decederet, insidias conparatas fuisse, auctores scelesti consilii esse, quos minime crederet rex.