[6] Vt his autem in ipso morbi feruore sustinendus aeger est, sic, ubi paululum is se remisit, alimenta pleniora et uini quoque aliquid dari potest, dum nihil detur, quod aut refrigeret corpus aut fauces asperet. Si in refectione quoque manserit tussis, intermittere oportebit uno die, posteroque cum cibo uini paulo plus adsumere. Atque incipiente quoque tussi, tum non erit alienum, ut supra quoque positum est, uini cyathos sorbere, sed id in hoc genere ualetudinis dulce uel certe lene commodius est. Si malum inueterauit, athletico uictu corpus firmandum est.