Hactenus reperiuntur ea genera morborum, quae in totis corporibus ita sunt, ut is certae sedes adsignari non possint: nunc de is dicam, quae sunt IN PARTIBVS. Facilius autem omnium interiorum morbi curationesque in notitiam uenient, si prius eorum sedes breuiter ostendero.
[2] Caput igitur, eaque, quae in ore sunt, non lingua tantummodo palatoque terminantur, sed etiam quatenus oculis nostris exposita sunt. In dextra sinistraque circa guttur uenae grandes, quae sphagitides nominantur, itemque arteriae, quas carotidas uocant, sursum procedentes ultra aures feruntur. At in ipsis ceruicibus glandulae positae sunt, quae interdum cum dolore intumescunt.
[3] Deinde duo itinera incipiunt: alterum asperam arteriam nominant, alterum stomachum. Arteria exterior ad pulmonem, stomachus interior ad uentriculum fertur; illa spiritum, hic cibum recipit. Quibus cum diuersae uiae sint, qua coeunt exigua in arteria sub ipsis faucibus lingua est; quae, cum spiramus, attollitur, cum cibum potionemque adsumimus, arteriam claudit. Ipsa autem arteria, dura et cartilaginosa, in gutture adsurgit, ceteris partibus residit. Constat ex circulis quibusdam, compositis ad imaginem earum uertebrarum, quae in spina sunt, ita tamen ut ex parte exteriore aspera, ex interiore stomachi modo leuis sit; eaque descendens ad praecordia cum pulmone committitur.
[4] Is spongiosus, ideoque spiritus capax, et a tergo spinae ipsi iunctus, in duas fibras ungulae bubulae modo diuiditur. Huic cor adnexum est, natura musculosum, in pectore sub sinistriore mamma situm; duosque quasi uentriculos habet. At sub corde atque pulmone trauersum ex ualida membrana saeptum est, quod praecordiis uterum diducit; idque neruosum, multis etiam uenis per id discurrentibus; a superiore parte non solum intestina, sed iecur quoque lienemque discernit. Haec uiscera proxuma sed infra tamen posita dextra sinistraque sunt.
[5] Iecur a dextra parte sub praecordiis ab ipso saepto orsum, intrinsecus cauum, extrinsecus gibbum; quod prominens leuiter uentriculo insidet, et in quattuor fibras diuiditur. Ex inferiore uero parte ei fel inhaeret: at lienis sinistra non eidem saepto sed intestino innexus est; natura mollis et rarus, longitudinis crassitudinisque modicae; isque paulum costarum regione in uterum excedens ex maxima parte sub his conditur. Atque haec quidem iuncta sunt. Renes uero diuersi; qui lumbis summis coxis inhaerent, a parte earum resimi, ab altera rotundi; qui et uenosi sunt, et uentriculos habent, et tunicis super conteguntur.
[6] Ac uiscerum quidem hae sedes sunt. Stomachus uero, qui intestinorum principium est, neruosus: a septima spinae uertebra incipit, circa praecordia cum uentriculo committitur. Ventriculus autem, qui receptaculum cibi est, constat ex duobus tergoribus; isque inter lienem et iecur positus est, utroque ex his paulum super eum ingrediente. Suntque etiam membranulae tenues, per quas inter se tria ista conectuntur, iungunturque ei saepto, quod transuersum esse supra posui.
[7] Inde ima uentriculi pars paulum in dexteriorem partem conuersa, in summum intestinum coartatur. Hanc iuncturam ΠΥΛΩΡΟΝ Graeci uocant, quoniam portae modo in inferiores partes ea, quae excreturi sumus, emittit.
Ab ea ieiunum intestinum incipit, non ita inplicitum; cui tale uocabulum est, quia numquam quod accepit, continet, sed protinus in inferiores partes transmittit.
[8] Inde tenuius intestinum est, in sinus uehementer inplicitum: orbes uero eius per membranulas singuli cum interioribus conectuntur; qui in dexteriorem partem conuersi et e regione dexterioris coxae finiti, superiores tamen partes magis complent.
Deinde id intestinum cum crassiore altero transuerso committitur; quod a dextra parte incipiens, in sinisteriorem peruium et longum est, in dexteriorem non est, ideoque caecum nominatur.
[9] At id, quod peruium est, late fusum atque sinuatum, minusque quam superiora intestina neruosum, ab utraque parte huc atque illuc uolutum, magis tamen in sinisteriores inferioresque partes, contingit iecur atque uentriculum; deinde cum quibusdam membranulis a sinistro rene uenientibus iungitur, atque hinc dextra recuruatum in imo derigitur, qua excernit; ideoque id ibi rectum intestinum nominatur.
[10] Contegit uero uniuersa haec omentum, ex inferiore parte leue et strictum, ex superiore mollius; cui adeps quoque innascitur, quae sensu, sicut cerebrum quoque et medulla, caret.
At a renibus singulae uenae, colore albae, ad uesicam feruntur: ureteras Graeci uocant, quod per eas inde descendentem urinam in uesicam destillare concipiunt.
[11] Vesica autem in ipso sinu neruosa et duplex, ceruice plena atque carnosa, iungitur per uenas cum intestino eoque osse, quod pubi subest. Ipsa soluta atque liberior est, aliter in uiris atque in feminis posita: nam in uiris iuxta rectum intestinum est, potius in sinistram partem inclinata: in feminis super genitale earum sita est, supraque elapsa ab ipsa uulua sustinetur.
[12] Tum in masculis iter urinae spatiosius et conpressius a ceruice huius descendit ad colem: in feminis breuius et plenius super uuluae ceruicem se ostendit. Volua autem in uirginibus quidem admodum exigua est; in mulieribus uero, nisi ubi grauidae sunt, non multo maior, quam ut manu conprehendatur. Ea, recta tenuataque ceruice, quem canalem uocant, contra mediam aluum orsa, inde paulum ad dexteriorem coxam conuertitur; deinde super rectum intestinum progressa, iliis feminae latera sua innectit. [13] Ipsa autem ilia inter coxas et pubem imo uentre posita sunt. A quibus ac pube abdomen susum uersus ad praecordia peruenit: ab exteriore parte euidenti cute, ab interiore leui membrana inclusum, quae omento iungitur; peritonaeos autem a Graecis nominatur.