[3] omnibus praeterea periculis eius affuit (sicut, Spartam cum oppugnavit, alterum tenuit cornu), quoque Messena celerius restitueretur, legatus in Persas est profectus. denique haec fuit altera persona Thebis, sed tamen secunda ita, ut proxima esset Epaminondae.