prorsus ut scribis ita sentio, turbatur Sampsiceramus. nihil est quod non timendum sit; ὁμολογουμένως τυραννίδα συσκευάζεται. quid enim ista repentina adfinitatis coniunctio, quid ager Campanus, quid effusio pecuniae significant? quae si essent extrema tamen esset nimium mali, sed ea natura rei est ut haec extrema esse non possint. quid enim? eos haec ipsa per se delectare possunt? numquam huc venissent nisi ad alias res pestiferas aditus sibi compararent. verum, ut scribis, haec in Arpinati a. d. vi circiter Idus Maias non deflebimus, ne et opera et oleum philologiae nostrae perierit; sed conferemus tranquillo animo.
[2] di immortales neque tam me εὐελπιστία consolatur ut antea quam ἀδιαφορία, qua nulla in re tam utor quam in hac civili et publica. quin etiam quod est subinane in nobis et non ἀφιλόδοξον (bellum est enim sua vitia nosse), id adficitur quadam delectatione. solebat enim me pungere ne Sampsicerami merita in patriam ad annos sescentos maiora viderentur quam nostra. hac quidem cura certe iam vacuus sum; iacet enim ille sic ut † phocis † Curiana stare videatur. sed haec coram.
[3] tu tamen videris mihi Romae fore ad nostrum adventum, quod sane facile patiar si tuo commodo fieri possit; sin ut scribis ita venies, velim ex Theophane expiscere quonam in me animo sit Arabarches. quaeres scilicet κατὰ τὸ κηδεμονικὸν et ad me ab eo quasi ὑποθήκας adferes quem ad modum me geram. aliquid ex eius sermone poterimus περὶ τῶν ὅλων suspicari.