Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[
11]
Sed haec ex naturalibus causis vitia nasci possunt,
extirpari autem et funditus
tolli,
ut is ipse,
qui ad ea propensus fuerit,
a tantis
vitiis avocetur,
non est id positum in naturalibus
causis,
sed in voluntate,
studio,
disciplina.
Quae tolluntur omnia,
si vis et natura fati ex divinationis
ratione firmabitur.
6.
Etenim si est divinatio, qualibusnam a perceptis
artis proficiscitur? (percepta appello, quae dicuntur
Graece θεωρήματα). Non enim credo nullo percepto
aut ceteros artifices versari in suo munere, aut eos,
qui divinatione utantur, futura praedicere.