31. Sed9 ut omnes istos aculeos et toturn tortuosum genus disputandi relinquamus ostendamusque qui simus, iam explicata tota Carneadis sententia Antiochea10 ista conruent universa. nec vero quicquam ita dicam ut quisquam id fingi suspicetur; a Clitomacho sumam, qui usque ad senectutem cum Carneade fuit, homo et acutus ut Poenus et valde studiosus [p. 76] ac diligens; et quattuor eius libri sunt de sustinendis adsensionibus, haec autem quae iam dicam quae11 sunt sumpta de primo.