Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[30]
Sequitur disputatio copiosa illa quidem sed paulo
abstrusior — habet enim aliquantum a physicis, ut
verear ne maiorem largiar ei1 qui contra dicturus
est libertatem et licentiam; nam quid eum facturum
putem de abditis rebus et obscuris, qui lucem eripere
conetur? — sed disputari poterat subtiliter quanto
quasi artificio natura fabricata esset primum animal
omne deinde hominem maxime, quae vis esset in
sensibus, quem ad modum prima2 visa nos pellerent,
deinde adpetitio ab his pulsa sequeretur, tum ut
sensus ad res percipiendas intenderemus. Mens enim
ipsa,3 quae sensuum fons est atque etiam ipsa sensus
est, naturalem vim habet, quam intendit ad ea quibus movetur. itaque alia visa sic arripit ut iis statim
utatur, alia quasi4 recondit, e quibus memoria oritur;
cetera autem similitudinibus construit, ex quibus efficiuntur notitiae rerum, quas Graeci tum ἐννοίας tum
προλήμψεις vocant; eo cum accessit ratio argumentique
conclusio rerumque innumerabilium multitudo, tum et
perceptio eorum omnium apparet et eadem ratio perfecta is gradibus ad sapientiam pervenit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.