Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[
28]
Bene uero quod Mens,
Pietas,
Virtus,
Fides
consecrantur humanae,
quarum omnium Romae dedicata publice templa sunt,
ut illas qui habeant (
habent
autem omnes boni)
deos ipsos in animis suis conlocatos
putent.
Nam illud uitiosum Athenis quod Cylonio
scelere expiato,
Epimenide Crete suadente,
fecerunt
Contumeliae fanum et Inpudentiae.
Virtutes enim,
non uitia consecrari decet.
Araque uetusta in Palatio
Febris et altera Esquiliis Malae Fortunae detestataque omnia eiusmodi repudianda sunt.
Quodsi
fingenda nomina sint, adsciscenda potius Vicae Potae
et [
uincendi atque potiundi]
Statae [
standi]
cognominaque Statoris et Inuicti Iouis,
rerumque expetendarum nomina,
Salutis,
Honoris,
Opis,
Victoriae,
quoniamque exspectatione rerum bonarum erigitur animus,
recte etiam Spes a Calatino consecrata est.
Fortunaque sit uel Huiusce diei (
nam ualet in omnis
dies),
uel Respiciens ad opem ferendam,
uel Fors,
in
quo incerti casus significantur magis,
uel Primigenia
a gignendo, . . .
. . .
12.