Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[
30]
Quod argumenti satis est nullam dissimilitudinem esse in genere.
Quae si esset,
non una omnis
definitio contineret.
Etenim ratio,
qua una praestamus beluis,
per quam coniectura ualemus,
argumentamur,
refellimus,
disserimus,
conficimus aliquid,
cunctis hominibus certe est communis,
doctrina differens,
discendi quidem facultate par.
Nam et sensibus
eadem omnium conprehenduntur,
et ea quae mouent
sensus,
itidem mouent omnium,
quaeque in animis
imprimuntur,
de quibus ante dixi,
inchoatae intellegentiae,
similiter in omnibus imprimuntur,
interpresque mentis oratio uerbis discrepat,
sententiis
congruens.
Nec est quisquam gentis ullius,
qui ducem
naturam nactus ad uirtutem peruenire non possit.
11.