2.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
... impetu liberavissent, nec C. Duelius, A. Atilius, L. Metellus terrore Karthaginis, non
duo Scipiones oriens incendium belli Punici secundi
sanguine suo restinxissent, nec id excitatum maioribus copiis aut Q. Maximus enervavisset aut M. Marcellus contudisset aut a portis huius urbis avolsum
P. Africanus compulisset intra hostium moenia. M. vero
Catoni, homini ignoto et novo, quo omnes, qui
isdem rebus studemus, quasi exemplari ad industriam
virtutemque ducimur, certe licuit Tusculi se in otio
delectare salubri et propinquo loco. Sed homo demens, ut isti putant, cum cogeret eum necessitas nulla,
in his undis et tempestatibus ad summam senectutem
maluit iactari quam in illa tranquillitate atque otio
iucundissime vivere. Omitto innumerabilis viros, quorum singuli saluti huic civitati fuerunt, et quia [p. 273]
sunt haud procul ab aetatis huius memoria, commemorare eos desino, ne quis se aut suorum aliquem
praetermissum queratur. Unum hoc definio, tantam
esse necessitatem virtutis generi hominum a natura
tantumque amorem ad communem salutem defendendam datum, ut ea vis omnia blandimenta voluptatis
otiique vicerit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.