Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[183]
esse ergo in oratione numerum quendam non est difficile
cognoscere. Iudicat enim sensus; in quo est iniquum quod
accidit non agnoscere, si cur id accidat reperire nequeamus.
Neque enim ipse versus ratione est cognitus, sed natura
atque sensu, quem dimensa ratio docuit quid accideret1. Ita
[p. 2061]
notatio naturae et animadversio peperit artem. Sed in versibus res est apertior, quamquam etiam a modis quibusdam
cantu remoto soluta esse videtur2 oratio maximeque id in
optimo quoque eorum poetarum qui λυρικοὶ a Graecis no-
minantur, quos3 cum cantu spoliaveris, nuda paene remanet
oratio.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.