Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
37.
[128]
duo restant1 enim, quae bene tractata ab oratore admirabilem
eloquentiam faciunt2. Quorum alterum est, quod
Graeci ἠθικὸν vocant, ad naturas3 et ad mores et ad omnem
vitae consuetudinem accommodatum; alterum, quod idem
[p. 2040]
παθητικὸν nominant, quo perturbantur animi et concitantur,
in quo uno regnat oratio. Illud superius come iucundum,
ad benevolentiam conciliandam paratum; hoc vehemens4
incensum incitatum, quo causae eripiuntur: quod cum
rapide fertur, sustineri nullo pacto potest.
[129]
quo genere nos
mediocres aut multo etiam minus, sed magno semper usi
impetu saepe adversaries de statu omni deiecimus. Nobis
pro familiari reo summus orator non respondit Hortensius;
a nobis homo audacissimus Catilina in senatu accusatus
obmutuit; nobis privata in causa magna et gravi cum
coepisset Curio pater respondere, subito adsedit, cum sibi
venenis ereptam memoriam diceret.
[130]
quid ego de miserationibus
loquar5? quibus eo sum usus pluribus quod, etiam
si plures dicebamus, perorationem mihi tamen omnes relinquebant;
in quo ut viderer excellere non ingenio sed
dolore adsequebar. Quae qualiacumque in me sunt—me
enim6 ipsum paenitet quanta sint—, sed apparent in orationibus,
etsi carent libri spiritu illo, propter quem maiora
eadem illa cum aguntur7 quam cum leguntur videri solent.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.