ergo ille tenuis orator, modo sit elegans, nec in faciendis [p. 2026] verbis erit audax et in transferendis verecundus et parcus et in priscis in reliquisque9 ornamentis et verborum et sententiarum demissior; ea10 translatione fortasse crebrior, qua frequentissime sermo omnis utitur non modo urbanorum, sed etiam rusticorum: si quidem est eorum gemmare vitis, sitire11 agros, laetas esse segetes, luxuriosa frumenta. [82] nihil horum parum audacter, sed aut simile est illi unde transferas, aut si res suum nullum habet nomen, docendi causa sumptum, non ludendi videtur. Hoc ornamento liberius paulo quam ceteris utetur hic summissus, nec tam licenter tamen quam si genere dicendi uteretur amplissimo;