Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
58.
[210]
erant tamen quibus videretur illius aetatis tertius Curio,
quia splendidioribus fortasse verbis utebatur et quia Latine
non pessime loquebatur, usu, credo, aliquo domestico. Nam
litterarum admodum nihil sciebat; sed magni interest quos
quisque audiat cotidie domi, quibuscum loquatur a puero,
quem ad modum patres, paedagogi, matres etiam loquantur.
Legimus epistulas Corneliae matris Gracchorum: apparet
filios non tam in gremio1 educatos quam in sermone matris.
Auditus est nobis Laeliae C. F. saepe sermo: ergo illam
patris elegantia tinctam vidimus et filias eius Avis ambas,
quarum sermo mihi fuit notus, et neptes Licinias, quas nos
quidem ambas, hanc vero Scipionis etiam tu, Brute, credo,
aliquando audisti loquentem. Ego vero ac libenter quidem,
inquit Brutus; et eo libentius, quod L. Crassi erat filia.
[212]
Quid Crassum, inquam, ilium censes, istius Liciniae filium,
Crassi testamento qui fuit adoptatus? Summo iste quidem 30
dicitur ingenio fuisse, inquit; et vero hic Scipio, conlega meus,
mihi sane bene et loqui videtur et dicere. Recte, inquam,
[p. 1062]
iudicas, Brute. Etenim istius genus est ex ipsius sapientiae
stirpe generatum. Nam et de duobus avis iam diximus,
Scipione et Crasso, et de tribus proavis, Q. Metello, cuius
quattuor illi filii2, P. Scipione, qui ex dominatu Ti. Gracchi
privatus in libertatem rem publicam vindicavit, Q. Scaevola
augure, qui peritissimus iuris idemque percomis est habitus.
Iam duorum abavorum quam est inlustre nomen,
[213]
P. Scipionis, qui bis consul fuit, qui est Corculum dictus, alterius
omnium sapientissimi, C. Laeli.—O generosam, inquit,
stirpem et tamquam in unam arborem plura genera, sic in
istam domum multorum insitam [atque inluminatam3] sapientiam!—
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.