PARMENO. BACCHIS.
Pa.
Edepol nae meam herus esse operam deputat parvi preti,
Qui ob rem nullam misit, frustra ubi totum desedi diem,
Myconium hospitem dum exspecto in arce Callidemidem.
Itaque ineptus hodie dum illic sedeo, ut quisque venerat,
5Accedebam. "Adolescens, dic dum, quaeso, es tu Myconius?"
"Non sum." "At Callidemides?" "Non." "Hospitem ecquem Pamphilum
Hic habes?" Omnes negabant: neque eum quenquam esse arbitror.
Denique hercle iam pudebat: abii. Sed quid Bacchidem
Ab nostro affine exeuntem video? Quid huic hic est rei?
Ba.
10Parmeno, opportune te offers: propere curre ad Pamphilum.
Ba.
Immo ad Philumenam.
Ba.
Tua quod nihil refert percontari desinas.
Ba.
Etiam; cognosse annulum illum Myrrhinam
Gnatae suae fuisse quem ipsus olim mihi dederat.
Ba.
Tantum: aderit continuo, hoc ubi ex te audierit.
Sed cessas?
Pa.
Minime equidem; nam hodie mihi potestas haud data est;
Ita cursando atque ambulando totum hunc contrivi diem.
Ba.
Quantam obtuli adventu meo laetitiam Pamphilo hodie!
Quot commodas res attuli! quot autem ademi curas!
20Gnatum ei restituo, paene qui harum ipsiusque opera periit:
Uxorem, quam nunquam est ratus posthac se habiturum, reddo;
Qua re suspectus suo patri et Phidippo fuit, exsolvi
Hic adeo his rebus annulus fuit initium inveniendis:
Nam memini abhinc menses decem fere ad me note prima
25Confugere anhelantem domum, sine comite, vini plenum,
Cum hoc annulo: extimui ilico. "Mi Pamphile," inquam, "amabo,
Quid exanimatus es, obsecro? aut unde annulum istum nactus es?
Dic mihi." Ille alias res agere se simulare: postquam video,
Nescio quid suspicarier; magis coepi instare ut dicat.
30Homo se fatetur vi in via nescio quam compressisse;
Dicitque sese illi annulum, dum luctat, detraxisse.
Eum haec cognovit Myrrhina in digito modo me habente.
Rogat unde sit? narro omnia haec: inde est cognitio facta
Philumenam compressam esse ab eo, et filium inde hunc natum.
35Haec tot propter me gaudia illi contigisse laetor;
Etsi hoc meretrices aliae nolunt; neque enim est in rem nostram
Ut quisquam amator nuptiis laetetur: verum ecastor
Nunquam animum quaesti gratia ad malas adducam partes.
Ego dum illo licitum est usa sum benigno et lepido et comi.
40Incommode mihi nuptiis evenit: factum fateor.
At pol me fecisse arbitror ne id merito mihi eveniret.
Multa ex quo fuerint commoda, eius incommoda aequum est ferre.