PARMENO. PHILOTIS. SYRA.
Pa.
Senex si quaeret me, modo isse dicito
Ad portum, percontatum adventum Pamphili.
Audin quid dicam Scirte? si quaeret me, uti
Tum dicas: si non quaeret, nullus dixeris;
5Alias ut uti possim causa hac integra.
Sed videone ego Philotium? unde haec advenit?
Philotis salve multum.
Pa.
Et tu edepol Syra.
Dic mihi, Philotis, ubi te oblectasti tam diu?
Ph.
10Minime equidem me oblectavi, quae cum milite
Corinthum hinc simul profecta inhumanissimo:
Biennium ibi perpetuum misera illum tuli.
Pa.
Edepol te desiderium Athenarum arbitror,
Philotium, cepisse saepe, et te tuum
15Consilium contemsisse.
Ph.
Non dici potest
Quam cupida eram huc redeundi, abeundi a milite,
Vosque hic videndi, antiqua ut consuetudine
Agitarem libere inter vos convivium;
Nam illi haud licebat nisi praefinito loqui
20Quae illi placerent.
Pa.
Haud opinor commode
Finem statuisse orationi militem.
Ph.
Sed quid hoc negoti est modo quae narravit mihi
Hic intus Bacchis? quod ego nunquam credidi
Fore ut hac ille viva posset animum inducere
25Uxorem habere.
Pa.
Habet: sed firmae lae vereor ut sint nuptiae.
Ph.
Ita Di Deaeque faxint, si in rem est Bacchidis.
Sed qui istuc credam ita esse? die mihi, Parmeno.
Pa.
Non est opus prolato: hoc percontarier
30Desiste.
Ph.
Nempe ea causa, ut ne id fiat palam.
Ita me Di amabunt, haud propterea te rogo
Ut hoc proferam, sed ut tacita mecum gaudeam.
Pa.
Nunquam dices tam commode ut tergum meum
Tuam in fidem committam.
Ph.
Ah noli, Parmeno;
35Quasi tu non multo malis narrare hoc mihi
Quam ego quae percontor scire.
Pa.
Vera haec praedicat;
Et illud mihi vitium est maximum. Si mihi fidem
Das te tacituram, dicam.
Ph.
Ad ingenium redis.
Fidem do: loquere.
Pa.
Hanc Bacchidem
40Amabat ut quum maxime tum Pamphilus
Quum pater uxorem ut ducat orare occipit:
Et haec communia omniurn quae sunt patrum,
Sese senem esse, dicere, ilium autem unicum;
Praesidium velle se senectuti suae.
45Ille primo se negare: sed postquam acrius
Pater instat, fecit animi ut incertus foret
Pudorine anne amori obsequeretur magis.
Tundendo atque odio denique effecit senex:
Despondit ei gnatam huius vicini proximi.
50Usque illud visum est Pamphilo neutiquam grave,
Donec iam in ipsis nuptiis, postquam vicet
Paratas, nec moram ullam quin ducat dari,
Ibi demum ita aegre tulit ut ipsam Bacchidem,
Si adesset, credo ibi eius commiseresceret.
55Ubicumque datum erat spatium solitudinis,
Ut colloqui mecum una posset; " Parmeno,
Perii: quid ego egi? in quod me conieci malum?
Non potero hoc ferre, Parmeno: peril miser."
Ph.
At te Di Deaeque perduint cum isto odio Lache.
Pa.
60Ut ad pauca redeam, uxorem deducit domum.
Nocte illa prima virginem non attigit;
Quae consecuta est nox eam, nihilo magis.
Ph.
Quid ais? cum virgine una adolescens cubuerit
Plus potus, illa se abstinere ut potuerit?
65Non verisimile dicis; nec verum arbitror.
Pa.
Credo ita videri tibi; nan nemo ad te venit
Nisi cupiens tui: ille invitus illam duxerat.
Pa.
Diebus sale pauculis
Post Pamphilus me solum seducit foras;
70Narratque ut virgo ab se integra etiam tum siet;
Seque ante quam eam uxorem duxisset domum
Sperasse eas tolerare posse nuptias:
"Sed quam decrerim me non posse diutius
Habere, cam ludibrio haberi, Parmeno,
75Quin integram itidem reddam ut accepi ab suis,
Neque honestum mihi, neque utile ipsi virgini est."
Ph.
Pium ac pudicum ingenium narras Pamphili.
Pa.
"Hoc ego proferre incommodum mihi esse arbitror;
Reddi patri autem cui tu nihil dicas viti,
80Superbum est. Sed illam spero ubi hoc cognoverit,
Non posse se mecum esse, abituram denique."
Ph.
Quid interea? ibatne ad Bacchidem?
Pa.
Quotidie.
Sed, ut fit, postquam hunc alienum ab sese videt,
Maligna multo et magis procax facta ilico est.
Pa.
Atqui ea res multo maxime
Disiunxit illium ab illa, postquam et ipse se,
Et illam, et hanc quae donli erat, cognovit satis,
Ad exemplum amrbarum mores earum existimans.
Haec, ita uti liberali esse ingenio decet,
90Pudens, modesta; incommoda atque iniurias
Viri omnes ferre, et tegere contunielias.
Hic animus partim uxoris misericordia
Devinctus, partim victus huius iniuriis,
Paulatim elapsus est Bacchidi, atque huc transtulit
95Amorem, postquami par ingenium nactus est.
Interea in Imbro moritur cognatus senex
Horunce: ea ad hos redibat lege hereditas.
Eo amantem invitum Pamphilum extrudit pater.
Relinquit cum matre hic uxorem; nam senex
100Rus abdidit se; huc raro in urbem commeat.
Ph.
Quid adhuc habent infirmitatis nuptiae?
Pa.
Nunc audies. Primo dies complusculos
Bene conveniebat sane inter eas. Interim
Miris modis odisse coepit Sostratam:
105Neque lites ullae inter eas, postulatio
Nunquam.
Pa.
Si quando ad eam accesserat
Confabulatum, fugere e conspectu ilico;
Videre nolle: denique, ubi non quit pati,
Simulat se a mnatre arcessi ad rem divinam: abit.
110Ubi illic est dies conplures, arcessi iubet:
Dixere causam tunc nescio quam: iterum iubet:
Nemo remisit. Postquam arcessunt saepius,
Aegram esse simulant mulierem. Nostra ilico
It visere ad eam: admisit nemo. Hoc ubi senex
115Rescivit, heri ea causa rure huc advenit:
Patren continuo convenit Philumenae.
Quid egerint inter se nondum etiam scio;
Nisi sane curae est quorsum eventurum hoc siet.
Habes omnem rem: pergam quo coepi hoc iter.
Ph.
120Et quidem ego: nam constitui cum quodam hospite
Me esse ilium conventuram.