previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


invenitur autem in descriptionibus Hieremiae prophetae quod iussit accipere ignem eos qui transmigrabantur ut significatum est et ut mandavit transmigratis [2] et dedit illis legem ne obliviscerentur praecepta Domini et ut non exerrarent mentibus videntes simulacra aurea et argentea et ornamenta eorum [3] et alia huiuscemodi dicens hortabatur ne legem amoverent a corde suo [4] erat autem in ipsa scriptura quomodo tabernaculum et arcam iussit propheta divino responso ad se facto comitari secum usquequo exiit in montem in quo Moses ascendit et vidit Dei hereditatem [5] et veniens ibi Hieremias invenit locum speluncae et tabernaculum et arcam et altare incensi intulit illuc et ostium obstruxit [6] et accesserunt quidam simul qui sequebantur ut notarent sibi locum et non potuerunt invenire [7] ut autem cognovit Hieremias culpans illos dixit quod ignotus erit locus donec congreget Deus congregationem populi et propitius fiat [8] et tunc Dominus ostendet haec et apparebit maiestas Domini et nubes erit sicut et Mosi manifestabatur et sicut cum Salomon petiit ut locus sanctificaretur magno Deo manifestabat haec [9] et ut sapientiam habens obtulit sacrificium dedicationis et consummationis templi [10] sicut et Moses orabat ad Dominum et descendit ignis de caelo et consumpsit holocaustum [11] et dixit Moses eo quod non sit mundatum quod erat pro peccato et consumptum est [12] similiter et Salomon octo diebus celebravit dedicationem [13] inferebantur autem in descriptionibus et commentariis Neemiae haec eadem et ut construens bibliothecam congregavit de regibus libros et prophetarum et David et epistulas regum et de donariis [14] similiter autem et Iudas ea quae didicerat per bellum quod nobis acciderat congregavit omnia et sunt apud nos [15] si ergo desiderastis haec mittite qui perferant vobis [16] acturi itaque purificationem scripsimus vobis bene igitur facietis si egeritis hos dies [17] Deus autem qui liberavit populum suum et reddidit hereditatem omnibus et regnum et sacerdotium et sanctificationem [18] sicut promisit in lege speramus quod cito nostri miserebitur et congregabit de sub caelo in locum sanctum [19] eripuit enim nos de magnis periculis et locum purgavit [20] de Iuda vero Macchabeo et fratribus eius et de templi magni purificatione et de arae dedicatione [21] sed et de proeliis quae pertinent ad Antiochum Nobilem et filium eius Eupatorem [22] et de inluminationibus quae de caelo factae sunt ad eos qui pro Iudaeis fortiter fecerunt ita ut universam regionem cum pauci essent vindicarent et barbaram multitudinem fugarent [23] et famosissimum in toto orbe templum recuperarent et civitatem liberarent ut leges quae abolendae erant restituerentur Domino cum omni tranquillitate propitio facto illis [24] itemque ab Iasone Cyreneo quinque libris conprehensa temptavimus nos uno volumine breviare [25] considerantes enim multitudinem librorum et difficultatem volentibus adgredi narrationes historiarum propter multitudinem rerum [26] curavimus volentibus quidem legere ut esset animi oblectatio studiosis vero ut facile possint memoriae commendare omnibus autem legentibus utilitas conferatur [27] et nobis quidem ipsis qui opus hoc breviandi causa suscepimus non facilem laborem immo vero negotium plenum vigiliarum et sudoris adsumpsimus [28] sicut hii qui praeparant convivium et quaerunt aliorum voluntati parere propter multorum gratiam libenter laborem sustinemus [29] veritatem quidem de singulis auctori concedentes ipsi autem secundum datam formam brevitati studentes [30] sicut enim novae domus architecto de universa structura curandum est ei vero qui pingere conatur quae apta sunt ad ornatum exquirenda sunt ita aestimandum est et in nobis [31] etenim intellectum colligere et ordinare sermonem et curiosius partes singulas quasque disquaerere historiae congruit auctori [32] brevitatem vero dictionis sectari et exsecutiones rerum vitare brevitati concedendum est [33] hinc igitur narrationem incipiemus de praefatione tantum dixisse sufficiat stultum etenim est ante historiam effluere in ipsa autem historia succingi

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: