Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
23. mutata inde belli sedes est;
ad Soram
ex Samnio Apuliaque traductae legiones.
[
2]
Sora ad
Samnites defecerat interfectis colonis Romanorum.
quo cum prior Romanus exercitus ad ulciscendam
civium necem reciperandamque coloniam magnis
itineribus pervenisset1 et sparsi2 per vias speculatores [p. 250]
[
3?]
sequi legiones Samnitium nec iam procul abesse alii3 super alios nuntiarent,
[
4?]
obviam itum hosti atque ad Lautulas ancipiti proelio dimicatum est.
non caedes non fuga alterius partis sed nox incertos
victi victoresne essent diremit.
[
5]
invenio apud quosdam adversam eam pugnam Romanis fuisse atque
in ea cecidisse Q.
Aulium magistrum equitum.
[
6?]
suffectus in locum Auli C.
Fabius magister equitum
cum exercitu novo ab Roma advenit et per praemissos nuntios consulto dictatore ubi subsisteret
quove tempore et qua ex parte hostem adgrederetur,
substitit occultus ad omnia satis exploratis consiliis.
[
7]
dictator cum per aliquot dies post pugnam continuisset suos intra vallum obsessi magis quam
obsidentis modo,
[
8?]
signum repente pugnae proposuit
et efficacius ratus ad accendendos virorum fortium
animos nullam alibi quam in semet ipso cuiquam
relictam spem de magistro equitum novoque exercitu militem celavit,
[
9?]
et tamquam nulla nisi in
eruptione spes esset, “
locis”
inquit “
angustis,
milites,
deprehensi,
nisi quam victoria patefecerimus
viam nullam habemus.
[
10]
stativa nostra munimento
satis tuta sunt,
sed inopia eadem infesta;
nam et
circa omnia defecerunt unde subvehi commeatus
poterant,
et si homines4 iuvare velint,
iniqua loca sunt.
[
11]
itaque non frustrabor ego vos castra hic [p. 252]
relinquendo,
in quae infecta victoria sicut pristino5 die vos recipiatis.
armis munimenta,
non munimentis arma tuta esse debent.
[
12]
castra habeant repetantque quibus operae est trahere bellum:
nos omnium rerum respectum praeterquam victoriae nobis abscidamus.
[
13]
ferte signa in hostem;
ubi extra vallum agmen excesserit,
castra quibus imperatum
est incendant.
damna vestra,
milites,
omnium circa
qui defecerunt populorum praeda sarcientur.”
[
14]
et
oratione dictatoris,
quae necessitatis ultimae index
erat,
milites accensi vadunt in hostem,
et respectus
ipse ardentium castrorum,
quamquam proximis tantum—
ita enim iusserat dictator—
ignis est subditus,
haud parvum fuit inritamentum.
[
15]
itaque velut vecordes inlati signa primo impetu hostium turbant;
et in tempore,
postquam ardentia procul vidit castra,
magister equitum—
id convenerat signum—
hostium
terga invadit.
ita circumventi Samnites,
qua potest
quisque,
fugam per diversa petunt;
[
16]
ingens multitudo
in unum metu conglobata ac semet ipsam turba
impediens in medio caesa.
[
17]
castra hostium capta
direptaque,
quorum praeda onustum militem in
Romana castra dictator reducit,
haudquaquam tam
victoria laetum,
quam quod praeter exiguam deformatam incendio partem cetera contra spem salva
invenit.