previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


propempticon Maecio Celeri


Di, quibus audaces amor est servare carinas [p. 156]
saevaque ventosi mulcere pericula ponti,
sternite molle fretum placidumque advertite votis
concilium, et lenis non obstrepat unda precanti:
5grande tuo rarumque damus, Neptune, profundo
depositum, iuvenis dubio committitur alto
Maecius atque animae partem super aequora nostrae
maiorem transferre parat, proferte benigna
sidera et antemnae gemino considite cornu,
10Oebalii fratres; vobis pontusque polusque
luceat: Iliacae longe nimbosa sororis
astra fugate, precor, totoque excludite caelo,
vos quoque caeruleum ponti. Nereides, agmen,
quis honor et regni cessit fortuna secundi
15dicere quae 1 magni fas sit mihi sidera ponti—,
surgite de vitreis spumosae Doridos antris
Baianosque sinus et feta tepentibus undis
litora tranquillo certatim ambite natatu.
quaerentes ubi celsa ratis, quam scandere gaudet
20nobilis Ausoniae Celer armipotentis alumnus.
nee quaerenda diu: modo nam trans aequora terris
prima Dicarcheis Pharium gravis intulit annum,
prima salutavit Capreas et margine dextro
sparsit Tyrrhenae Mareotica vina Minervae,
25huius utrumque latus molli praecingite gyro,
partitaeque vices vos stuppea tendite mali
vincula, vos summis adnectite sipara velis,
vos zephyris aperite sinus; pars transtra reponat, 2 [p. 158]
pars demittat aquis curvae moderamina puppis;
30sint quibus exploret 3 plumbo gravis alta molybdus,4
quaeque secuturam religent post terga phaselon
uncaque summersae penitus retinacula vellant;
temperet haec aestus pelagusque inclinet ad ortus:
officio careat glaucarum nulla sororum,
35hinc multo Proteus geminoque hinc corpore Triton
praenatet, et subitis qui perdidit inguina monstris
Glaucus adhuc patriis quotiens adlabitur oris
litoream blanda feriens Anthedona cauda,
tu tamen ante omnes, diva cum matre Palaemon,
40annue, si vestras amor est mihi pandere Thebas,
nec cano degeneri Phoebeum Amphiona plectro.
et pater, Aeolio frangit qui carcere ventos,
cui varii flatus omnisque per aequora mundi
spiritus atque hiemes nimbosaque nubila parent,
45artius obiecto Borean Eurumque Notumque
monte premat: soli Zephyro sit copia caeli,
solus agat puppes summasque supernatet undas
assiduus pelago; donec tua turbine nullo
laeta 5 Paraetoniis adsignet carbasa ripis.’
50Audimur. vocat ipse ratem nautasque morantes
increpat, ecce meum timido iam frigore pectus
labitur et nequeo, quamvis monet ominis horror,
claudere suspensos oculorum in margine fletus,
iamque ratem terris divisit fune soluto 6 7 8 [p. 160]
55navita et angustum deiecit in aequora pontem.
saevus et e puppi longo clamore magister
dissipat amplexus atque oscula fida revellit,
nec longum cara licet in cervice morari,
attamen in terras e plebe novissimus omni
60ibo nec egrediar nisi iam cedente carina.9
Quis rude et abscissum miseris animantibus aequor
fecit iter solidaeque pios telluris alumnos
expulit in fluctus pelagoque immisit hianti
audax ingenii? nec enim temeraria virtus
65illa magis, summae gelidum quae Pelion Ossae
iunxit anhelantemque iugis bis pressit Olympum.
usque adeone parum lentas transire paludes
stagnaque et angustos summittere pontibus amnes?
imus in abruptum gentilesque undique terras
70fugimus exigua clausi trabe et aere nudo.
inde furor ventis indignataeque procellae
et caeli fremitus et fulmina plura Tonanti.
ante rates pigro torpebant aequora somno,
nec spumare Thetis nee spargere nubila fluctus
75audebant, visis tumuerunt puppibus undae,
inque hominem surrexit hiems, tune nubila Plias
Oleniumque pecus, solito tune peior Orion,
iusta queror; fugit ecce vagas ratis acta per undas
paulatim minor et longe servantia vincit
80lumina tot gracili ligno complexa timores.
quaeque super reliquos te, nostri pignus amoris,
portatura, Celer, quo nunc ego pectore somnos
quove 10 queam perferre dies? quis cuncta paventi 11 12 [p. 162]
nuntius, an facili te praetermiserit unda
85Lucani rabida ora maris, num torta Charybdis
fluctuet aut Siculi populatrix virgo profundi,
quos tibi currenti praeceps gerat Hadria mores,
quae pax Carpathio, quali te subvehat aura
Doris Agenorei furtis blandita iuvenci?
90sed merui questus, quid enim te castra petente
non vel ad ignotos ibam comes impiger Indos
Cimmeriumque chaos? starent prope bellica regis
signa mei, seu tela manu seu frena teneres,
armatis seu iura dares; operumque tuorum
95etsi non socius, certe mirator adessem.
si quondam magno Phoenix reverendus Achilli
litus ad Iliacum Thymbraeaque Pergama venit
imbellis tumidoque nihil iuratus Atridae,
cur nobis ignavus amor: sed pectore fido
100numquam abero longisque sequar tua carbasa votis.
Isi, Phoroneis olim stabulata sub antris,
nunc regina Phari numenque orientis anheli,
excipe multisono puppem Mareotida sistro,
ac iuvenem egregium, Latius cui ductor Eoa
105signa Palaestinasque dedit frenare cohortes,
ipsa manu placida per limina festa sacrosque
duc portus urbesque tuas. te praeside noscat,
unde paludosi fecunda licentia Nili,
cur vada desidant et ripa coerceat undas [p. 164]
110Cecropio stagnata luto, cur invida Memphis,
curve Therapnaei lasciviat ora Canopi,
cur servet Pharias Lethaeus ianitor aras,
vilia cur magnos aequent animalia divos;
quae sibi praesternat vivax altaria Phoenix,
115quos dignetur agros aut quo se gurgite Nili
mergat adoratus trepidis pastoribus Apis.
duc et ad Emathios manes, ubi belliger urbis
conditor Hyblaeo perfusus nectare durat,
anguiferamque domum, blando qua mersa veneno 13
120Actias Ausonias fugit Cleopatra catenas.
usque et in Assyrias sedes mandataque castra
prosequere et Marti iuvenem, dea, trade Latino,
nec novus hospes erit: puer his sudavit in arvis
notus adhuc tantum maioris lumine 14 clavi,
125iam tamen et turmas facili praevertere gyro
fortis et Eoas iaculo damnare sagittas.
Ergo erit illa dies, qua te maiora daturus 15 16 [p. 166]
Caesar ab emerito iubeat discedere bello,
at nos hoc iterum stantes in litore vastos
130cernemus fluctus aliasque rogabimus auras.
o tum quantus ego aut quanta votiva movebo
plectra lyra! cum me magna cervice ligatum
attolles umeris atque in mea pectora primum
incumbes c puppe novus servataque reddes
135colloquia inque vicem medios narrabimus annos,
tu rapidum Euphraten et regia Bactra sacrasque
antiquae Babylonis opes et Zeugma, Latinae
pacis iter, quam 17 dulce nemus florentis Idymes,
quo pretiosa Tyros rubeat, quo 18 purpura suco
140Sidoniis iterata cadis, 19 ubi germine primum
candida felices sudent opobalsama virgae:
ast ego, devictis dederim quae busta Pelasgis
quaeve laboratas claudat mihi pagina Thebas.

1

2 quae M: quas Heinsius.

3

4

5

6 exploret Dom.: explorent M.

7 plumbo gravis alta molybdus Turnebus: primos gravis arte molorchos M. The emendations of this line are numerous, but none satisfactory: primos gravis artemo lembos Vollmer: plenos gravis artemo lintres, primos gravia arma ceruchos are various suggestions.

8 laeta M: laesa Heinslus.

9

10

11 iam cedente carina Dom.: iam carina M.

12 quo ... quove Skutsch: quos ... quosve M. denoted the beginning of stormy weather.

13

14

15 qua mersa veneno ς: quaqua m. v. M, morsa Heinsius.

16 lumine Nohl: numine M: munere ς.

17

18

19

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (36 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: