balneum Claudii Etrusci
Non Helicona gravi pulsat chelys enthea plectro.
nee lassata voco totiens mihi numina. Musas;
et te. Phoebe, choris et te dimittimus, Euhan.
tu quoque muta ferae, volucer Tegeaee, sonorae
5terga premas: alios poscunt mea carmina coetus.
Naidas, undarum dominas, regemque corusci
ignis adhuc fessum Siculaque incude rubentem
elicuisse satis, paulum arma nocentia. Thebae,
ponite: dilecto volo lascivire sodali.
10iunge. puer. cyathos—set ne numerare 1 labora—
cunctantemque intende chelyn: discede Laborque
Curaque, dum nitidis canimus gemmantia saxis
balnea dumque procax vittis hederisque, soluta
fronde verecunda.2 Clio mea ludit Etrusco.
15ite. deae virides, liquidosque advertite vultus
et vitreum teneris crimen redimite corymbis,
veste nihil tectae, quales emergitis altis
fontibus et visu Satyros torquetis amantes,
non vos. quae culpa decus infamastis aquarum. 3 4 [p. 60]
20sollicitare iuvat: procul hinc et fonte doloso
Salmacis et viduae Cebrenidos arida luctu
flumina et Herculei praedatrix cedat alumni,
vos mihi, quae Latium septenaque culmina, nymphae,
incolitis Thybrimque novis attollitis undis,
25quas praeceps Anien atque exceptura natatus
Virgo iuvat Marsasque nives et frigora ducens
Marcia, praecelsis quarum vaga molibus unda
crescit et innumero pendens transmittitur arcu—:
vestrum opus aggredimur, vestra est. quam carmine molli
30pando, domus, non umquam aliis habitastis in antris
ditius. ipsa manus tenuit Cytherea mariti
monstravitque artes: neu vilis flamina caminos
ureret, ipsa faces volucrum succendit Amorum.
non huc admissae Thasos aut undosa Carystos,
35maeret onyx longe, queriturque exclusus ophites:
sola nitet flavis Nomadum decisa metallis
purpura, sola cavo Phrygiae quam Synnados antro
ipse cruentavit maculis lucentibus 5 Attis,
quasque Tyrus 6 niveas secat et Sidonia rupes,
40vix locus Eurotae, viridis cum regula longo 7 8 [p. 62]
Synnada distinctu variat, non limina cessant,
effulgent camerae, vario fastigia vitro
in species animosque nitent. stupet ipse beatas
circumplexus opes et parcius imperat ignis.
45multus ubique dies, radiis ubi culmina totis
perforat atque alio sol improbus uritur aestu.
nil ibi plebeium: nusquam Temesaea notabis
aera. sed argento felix propellitur unda
argentoque cadit labrisque nitentibus instat
50delicias mirata suas et abire recusat.
extra autem niveo qui margine caerulus amnis
vivit et in summum fundo 9 patet omnis ab imo,
cui non ire lacu pigrosque exsolvere amictus
suadeat? hoc mallet nasci Cytherea profundo.
55hic te perspicuum melius. Narcisse, videres,
hic velox Hecate velit et deprensa lavari.
quid nunc strata solo referam tabulata crepantis
auditura pilas, ubi languidus ignis inerrat
aedibus et tenuem volvunt hypocausta vaporem?
60nee si Baianis veniat novus hospes ab oris,
talia despiciet—fas sit componere magnis
parva—Neronea nee qui modo lotus in unda,
hic iterum sudare neget, macte, oro, nitenti
ingenio curaque puer! tecum ista senescant
65et tua iam melius discat fortuna renasci! 10