Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
23. Adice nunc, quod non externa cogunt deos, sed
sua illis in lege aeterna voluntas est. Statuerunt,
quae non mutarent ; itaque non possunt videri facturi
aliquid, quamvis nolint, quia, quidquid desinere non
[p. 408]
possunt, perseverare voluerunt, nec umquam primi
consilii deos paenitet.
[2]
Sine dubio stare illis et desciscere in contrarium non licet, sed non ob aliud,
quam quia vis sua illos in proposito tenet ; nec imbecillitate permanent, sed quia non libet ab optimis
aberrare et sic ire decretum est.
[3]
In prima autem
illa constitutione, cum universa disponerent, etiam
nostra viderunt rationemque hominis habuerunt;
itaque non possunt videri sua tantum causa decurrere
et explicare opus suum, quia pars operis et nos sumus.
Debemus ergo et soli et lunae et ceteris caelestibus
beneficium, quia, etiam si potiora illis sunt, in quae
oriuntur, nos tamen in maiora ituri iuvant.
[4]
Adice,
quod ex destinato iuvant, ideoque obligati sumus,
quia non in beneficium ignorantium incidimus, sed
haec, quae accipimus, accepturos scierunt ; et quamquam maius illis propositum sit maiorque actus sui fructus, quam servare mortalia, tamen in nostras
quoque utilitates a principio rerum praemissa mens
est et is ordo mundo datus, ut appareat curam nostri
non inter ultima habitam.
[5]
Debemus parentibus
nostris pietatem, et multi non, ut gignerent, coierant.
[p. 410]
Di non possunt videri nescisse, quid effecturi essent,
eum omnibus alimenta protinus et auxilia providerint,
nec eos per neclegentiam genuere, quibus tam multa
generabant.
Cogitavit nos ante natura, quam fecit, nec tam leve
opus sumus, ut illi potuerimus excidere.
[6]
Vide, quantum nobis permiserit, quam non intra homines humani
imperii condicio sit ; vide, in quantum corporibus
vagari liceat, quae non coercuit fine terrarum, sed in
omnem partem sui misit ; vide, animi quantum
audeant, quemadmodum soli aut noverint deos aut
quaerant et mente in altum elata divina comitentur :
scies non esse hominem tumultuarium et incogitatum
opus.
[7]
Inter maxima rerum suarum natura nihil
habet, quo magis glorietur, aut certe, cui glorietur.
Quantus iste furor est controversiam dis muneris sui
facere ! Quomodo adversus eos hic erit gratus,
quibus gratia referri sine impendio non potest, qui
negat se ab iis accepisse, a quibus cum maxime
accepit, qui et semper daturi sunt et numquam re-
cepturi ?
[8]
Quanta autem perversitas ob hoc alicui
non debere, quia etiam infitianti benignus est, et continuationem ipsam sedemque beneficiorum argumentum vocare necessario dantis! "Nolo! Sibi habeat!
Quis illum rogat ? " et omnes alias impudentis animi
voces his adstrue. Non ideo de te minus meretur is,
[p. 412]
cuius liberalitas ad te etiam, dum negas, pervenit,
cuiusque beneficiorum vel hoc maximum est, quod
etiam querenti daturus est.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.