Vixi et quem dederat cursum fortuna peregi ?Quis non recusans, quis non gemens exit ? Atqui hoc ingrati est non esse contentum praeterito tem- [p. 340] pore. Semper pauci dies erunt, si illos numeraveris. [6] Cogita non esse summum bonum in tempore ; quantumcumque est, boni consules. Ut prorogetur tibi dies mortis, nihil proficitur ad felicitatem, quoniam mora non fit beatior vita sed longior. [7] Quanto satius est gratum adversus perceptas voluptates non aliorum annos computare, sed suos benigne aestimare et in lucro ponere ! " Hoc me dignum iudicavit deus, hoc satis est ; potuit plus, sed hoc quoque beneficium est." Grati simus adversus deos, grati adversus homines, grati adversus eos, qui aliquid nobis praestiterunt, grati etiam adversus eos, qui nostris praestiterunt.