Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
5. Quemadmodum, mi Liberalis, quaedam res
semel perceptae haerent, quaedam, ut scias, non est
satis didicisse (intercidit enim eorum scientia, nisi con-
[p. 134]
tinuetur), geometriam dico et sublimium cursum et si
qua alia propter suptilitatem lubrica sunt, ita beneficia
quaedam magnitudo non patitur excidere, quaedam
minora sed numero plurima et temporibus diversa
effluunt, quia, ut dixi, non subinde illa tractamus nec
libenter, quid cuique debeamus, recognoscimus.
[2]
Audi
voces petentium. Nemo non victuram semper in animo
suo memoriam dixit, nemo non deditum se et devotum
professus est, et si quod aliud humilius verbum, quo
se oppigneraret, invenit. Post exiguum tempus idem
illi verba priora quasi sordida et parum libera evitant ;
perveniunt deinde eo, quo, ut ego existimo, pessimus
quisque atque ingratissimus pervenit, ut obliviscantur.
Adeo enim ingratus est, qui oblitus est, ut ingratus
sit, cui beneficium in mentem venit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.