RES SUB CAESARE AUGUSTO
Populus Romanus Caesare et Pompeio trucidatis redisse in statura pristinum libertatis videbatur. Et redierat, [2] nisi aut Pompeius 1liberos aut Caesar heredem reliquisset, vel, quod utroque perniciosius fuit, si non collega quondam, mox aemulus Caesareanae potentiae, 2fax et turbo sequentis saeculi superfuisset Antonius. [3] Quippe dum Sextus paterna repetit, trepidatum toto mari; dum Octavius mortem patris ulciscitur, iterum fuit movenda Thessalia; [4] dum 3 4 5 [p. 300] Antonius vario ingenio aut successorem Caesaris indignatur Octavium aut amore Cleopatrae desciscit in regem 6*** . Nam aliter salvus esse non potuit, [5] nisi confugisset ad servitutem. Gratulandum tamen ut in tanta perturbatione est, quod potissimum ad Octavium Caesarem Augustum summa rerum redit, qui sapientia sua atque sollertia perculsum undique ac perturbatum ordinavit imperii corpus, quod haud dubie numquam coire et consentire potuisset, nisi unius praesidis nutu quasi anima et mente regeretur. [6] [7] Marco Antonio Publio Dolabella consulibus imperium Romanum iam ad Caesarem transferente fortuna varius et multiplex motus civitatis fuit. Quodque in annua caeli conversione 7fieri solet, ut mota sidera tonent ac suos flexus tempestate significent, sic tum Romanae dominationis, id est humani generis, conversione penitus intremuit omnique genere discriminum, civilibus, externis, servilibus terrestribus ac navalibus bellis omne imperii corpus agitatum est. [8]