111.
Ad ea Sulla pro se breviter et modice, de pace et communibus rebus multis disseruit. denique regi patefacit, quod polliceatur, senatum et populum Romanum, quoniam armis amplius valuissent, non in gratiam habituros; faciundum ei aliquid, quod illorum magis quam sua rettulisse videretur. id adeo in promptu esse, quoniam copiam Iugurthae haberet. quem si Romanis tradidisset, fore ut illi plurumum deberetur; amicitiam foedus Numidiae partem, quam nunc peteret, tum ultro adventuram.
[2]
rex primo negitare: cognationem, adfini- tatem, praeterea foedus intervenisse; ad hoc metuere, ne fluxa fide usus popularium animos avorteret, quis et Iugurtha carus et Romani invisi erant.
[3]
denique saepius fatigatus lenitur et ex voluntate Sullae omnia se [p. 144] facturum promittit.
[4]
ceterum ad simulandam pacem, quoius Numida defessus bello avidissumus erat, quae utilia visa constituunt. ita conposito dolo digrediuntur.